De verbo ad Sev. 44, 24-45, 3 - 47, 3-4
24-45324 Illa tamen omnino propria Latinorum, quae in ‘‑tur’ exeunt
25et per singula tempora in omnibus modis ex tertia veniunt persona
26declinationis passivae: ‘Romae bene docetur, bene spectatur in circo,
27fortiter dimicatur in ludo’. Hoc amplius species ista procedit, ut etiam
28ex neutris in ‘‑tur’ inpersonalia figurentur: ‘curritur, statur, sedetur,
29discumbitur, prandetur, pugnatur, itur, caletur’.
30Plautus in Captivis
31‘quasi cum caletur cocliae in occulto latent’;
44, 1egetur idem in Pseudolo
44, 2‘egetur atque amatur ampliter’.
454-1144, 4Cum ‹…› per tempora currant et modos, sine personis tamen et
44, 5numero declinantur, ‘curritur currebatur cursum est fuit cursum erat
6fuerat curretur’. Hanc inpersonalium speciem Graecus sermo penitus
7ignorat. Hoc quoque Latinitatis est proprium, quod quaedam,
8cum ex activa declinatione personalia sint, in persona patientis fiunt
9inpersonalia. Nam ‘maledico tibi, invideo tibi, noceo tibi’ sine dubio
10activae significationis sunt; in persona vero patientis non recte dicitur
11‘maledicor a te, invideor a te, noceor a te’, sed ‘maledicitur mihi
12a te, nocetur mihi a te, invidetur mihi a te’, quae forma inpersonalis est.
12 tit.0, 1DE VSVRPATIVA.
12- 210, 12Hanc quidam gerundi modum vel participialem
0, 13vocant, quia verba eius paene omnia similia participiis sunt et sola
0, 14significatione distantia. Nam ‘salutandi’ et ‘salutando’ et ‘salutandum’ ac
0, 15‘salutatum’, cum per se dicuntur, participia videntur casibus declinanda;
16cum vero per hanc formam proferuntur, duce sensu aliud
17esse deprehenduntur. Nam ‘vado salutatum’, hoc est dicere ‘vado
18salutare’ aut ‘ut salutem’; Vergilius
19‘venatum Aeneas unaque miserrima Dido
20in nemus ire parant’,
21id est ‘venari’ aut ‘ut venentur’.
21-461321Denique figuratur etiam ex his verbis
22quae passivam declinationem non habent, ut ‘natatum eo, ambulatum eo’,
23cum nec ‘nator’ nec ‘ambulor’ dici possit. Item ‘ad salutandum
24eo’ participium esse iam desinit, nisi adieceris vel hominem vel amicum.
25Hac enim adiectione participium obtinebit, sed tunc cum ex
26verbo est habente et passivam declinationem, ut ‘ad videndum, ad
27salutandum’; ‘ad declamandum’ vero cum dico, non possum dicere
28illum, quia ‘declamor’ Latinum non est. Denique cum dicit quis ‘eo
45, 1ad salutandum’ vel ‘ad audiendum’ vel ‘ad videndum’ vel ‘ad osculandum’,
45, 2quia potest addi et illum et ab illo, si nihil addatur, in incertum
45, 3relinquitur, utrum activa an passiva significatione prolatum sit;
45, 4si vero dixero ‘ad loquendum’, hoc significo ‘ut de alio loquar’, non
45, 5etiam ‘ut alius de me loquatur’, quia ‘loquor’ deponens est non commune.
6Inde est
7‘uritque videndo
8femina’
9et
10‘picis in morem ad digitos lentescit habendo’
11et ‘verberando necati’, quia et ‘videor’ et ‘habeor’ et ‘verberor’ non
12deponentia, sed passiva sunt. Item ‘inter loquendum, inter agendum’
13vel ‘de inperando, de edendo’ verba usurpativa dixerunt.
4614-2514Sed et illa
15‘nec visu facilis nec dictu effabilis ulli’
16verba sunt ad eandem formam pertinentia, quae Latinitati non solum
17praestat ornatum sed et illud quoque, ut aliquid habere videatur,
18quod Graeci iure desiderent, quamvis et ipsi partem eorum aliquam,
19licet inter adverbia positam, habere tamen existimentur, ut
20est ‘ποιητέον, γραπτέον, λεκτέον’; haec enim illis similia sunt
21‘aut pacem Troiano a rege petendum’.
22Sunt autem universa quinque, ‘amandi amando amandum amatum
23amatu, monendi monendo monendum monitum monitu, audiendi
24audiendo audiendum auditum auditu, legendi legendo legendum lectum
25lectu’.
26 tit.26DECLINATIO INPERSONALIVM.
26-2926 Quae in ‘‑tur’ exeunt per singulas
27coniugationes ad similitudinem passivorum ex tertia persona singulari
28figurantur curruntque per omnes modos temporaque unusquisque
29eorum recepit.
30-47230Modo indicativo. ‘Amatur amabatur amatum est fuit amatum
31erat fuerat amabitur, docetur docebatur doctum est fuit doctum erat
32fuerat docebitur, auditur audiebatur auditum est fuit auditum erat
46, 1fuerat audietur, legitur legebatur lectum est fuit lectum erat fuerat
46, 2leget’.
473-446, 3Modo imperativo. ‘Ametur ametur, doceatur doceatur, audiatur
46, 4audiatur, legatur legatur’.
Critical apparatus
‹…›] igitur inter cum et per ex litteris nunc evanidis igitur eruerunt Eichenfeld–Endlichernumeris Keildubio
] dibio BDE VSVRPATIVA] caput de usurpativis post tractatum de frequentativis (p. 52, 4) fortasse recte transposuit Ianus sed malui ordinem codicis servare cum Keil modum vel Keil: modo et Bvenatum] ne natum Bosculandum B1: soculandum Buritque] utrique B‘verberando necati’] cf. qualia leguntur apud Cic., e.g. Cic. Deiot. 33; Rab. perd. 8; rep. 2, 53 Passalacquapraestat Keila rege petendum] agete pedendum B; a rege B1temporaque] quae add. S. Mariotti
Quotation layer
Plaut. Capt. 80Plaut. Pseud. 273 egetur atque amatur ampliter’] amatur atque egetur acriter
Verg. Aen. 4, 117-118
Verg. georg. 3, 215-216Verg. georg. 2, 250 cf. Cic. Deiot. 33; Cic. Rab. perd. 8; Cic. rep. 2, 53
Verg. Aen. 3, 621Verg. Aen. 11, 230
Info
Edition: M. Passalacqua (a c. di), Tre testi grammaticali bobbiesi, Roma 1984, 21-60 (GL V 634-654); cf. Macr. verb. in P. De Paolis (ed.), Macrobii Thedosii De verborum Graeci et Latini differentiis vel societatibus excerpta, Urbino 1990
Project: ERC PAGES, PRIN TAL
Encoding: Riccardo Morroni, Loris Silvestri