De verbo ad Sev. 48, 17 tit. - 51, 13-52, 4
4817 tit.17DE FORMIS VERBORVM
18-49318Formae verborum sive species sunt quattuor, quibus ex rebus quas
19significant indita vocabula sunt. Nam prima dicitur meditativa, quae
20significat meditationem eius rei quae imminet et cuius speratur effectus,
21ut ‘parturio’, quod est parere meditor, ‘esurio’ esse meditor;
22sic ‘amaturio, lecturio’ et similia. Secunda inchoativa, quae aliquid
23fieri iam coepisse testatur, ut ‘pallescit’, cui necdum totus diffusus est
24pallor, et ‘calescit’, qui incipientem sentit calorem. Tertia perfecta,
25quae consummationem rei de qua loquitur ostendit et peractum officium
26actionis, nec adhuc cogitari vel coeptis haerere. Quarta frequentativa,
27quod uno verbo frequentationem administrationis ostendit,
28quae etiam iterativa vocitatur, quod iterati ac saepissime repetiti
29obsequii designat effectum, ut est ‘lecto lectito’. Ideo autem
30hoc ordine digestae sunt, quia primum est, ut de aliqua re capiamus
48, 1consilium; secundum, ut firmato consilio incipiamus id quod placuit;
48, 2tertium, ut coepta perficiamus; quartum, ut iam perfecta repetamus.
48, 3Nunc de unaquaque earum tractatus proprius proponatur.
494 tit.48, 4DE MEDITATIVA.
10 tit.48, 10DE INCHOATIVA.
10-2210Haec forma semper tertiae correptae est in
11omnibus verbis a quibuscumque veniat, adeo ut, etsi a verbo primae
12coniugationis derivetur, ad correptam tamen tertiam transeat: ab
13eo quod est ‘hio hias’ ‘hiasco’ et per conlisionem seu contractionem
14‘hisco’. Et semper sub activa tantum declinatione profertur, etiam
15si veniat ex principali quod sit simile passivo, ut a ‘misereor’ ‘miseresco’
16et a ‘labor’ ‘labasco’:
17‘miserescimus ultro’
18et
19‘labascet victus uno verbo quam cito’.
20Contra saepe trahitur ex verbo activo et significat passionem, quamvis
21activa declinatione flectatur, ut ‘lentesco’:
22‘sed picis in morem ad digitos lentescit habendo’.
23-50723Sunt quaedam inchoativa et sine substantia principalis: Vergilius
24‘et tenebris nigrescunt omnia circum’
25cum non dicitur ‘nigreo’; et Lucretius
26‘grandescere adauctu’,
49, 1nec tamen dicitur ‘grandeo’. Sunt quae habent principalis sui personam
49, 2tertiam, cum prima non exstet: ‘hebesco’ a verbo est ‘hebet’,
49, 3‘hebeo’ autem Latinum non est; lentesco a verbo ‘lentet’, Lucilius
49, 4‘lentet opus’,
49, 5sed ‘lenteo’ sine usu est; ‘aegrescit’ a verbo ‘aegret’, Lucretius
6‘saepe itaque in promptu corpus quod cernimus aegret’,
7‘aegreo’ tamen dictum non est.
507-227Haec forma semper in ‘‑sco’ desinit,
8non tamen quidquid exit in ‘‑sco’ inchoativum est. Nam quae non
9sunt a verbis aliis derivata, licet in ‘‑sco’ terminentur, inchoativa non
10sunt, ut ‘disco, cresco, senesco’. Perfectum tempus huic formae evenire
11non potuit. Quid enim simul et adhuc incipere et iam praeterisse
12dicatur? Participium quoque futuri temporis abnegavit. Quid enim
13adhuc speratur, cum coeperit, aut quod iam exstat, venturum esse
14promittitur? Semper etiam neutri est generis. His igitur quinque
15inchoativum quodque cognoscitur, si ‘‑sco’ syllaba finiatur, neutrale
16sit, coniugationis tertiae correptae, careat praeterito perfecto, non
17habeat participium futurum. Hanc quoque formam sunt qui Graecis
18familiarem existiment, adserentes hoc esse ‘μελαίνομαι’ καὶ ‘θερμαίνομαι’,
19quod est ‘nigresco’ et ‘calesco’. Sed apud illos quoque aliqua
20huius significationis in ‘‑sco’ exire contendunt, ut ‘τελίσκω, γαμίσκω,
21τιτρώσκω, γηράσκω’. ‘Διδάσκω’ autem, licet eiusdem finis sit, nemo tamen
22perfectivum non inchoativum esse dubitavit.
23 tit.23DE FREQVENTATIVA.
23-511223Huius formae verba nonnumquam uno gradu,
24nonnumquam duobus derivantur, ut ‘scribo scripto scriptito, cano
25canto cantito, salio salto saltito’. Nec tamen est in posterioribus maior
26quam in prioribus frequentationis expressio, sicut nec in diminutivis
27secundus gradus minus priore significat, ‘anus anilla anicula’. Sunt
50, 1tamen quaedam eius verba quae in ‘‑so’ exeunt, ut ‘video viso, pello
50, 2pulso’, cum plerumque in ‘‑to’ soleant exire. Sed ea quidem quae in
50, 3‘‑to’ exeunt semper coniugationis sunt primae; ea vero quae in ‘‑so’
50, 4nonnumquam et tertiae reperiuntur, ut ‘viso visis, [pulso pulsas]’.
50, 5Sunt in ea nonnulla sine substantia principalis, ut ‘cyathissare, crotalissare’.
6Sunt in ea verba explicantia magis moram quam iterationem,
7ut
8‘clipeoque sinistram
9insertabam aptans’
10et
11‘hastamque receptat
12ossibus haerentem’.
13-52413Hic enim molitio quaedam inserendi et recipiendi difficultas sub specie
14frequentationis exprimitur. Quaeruntur in ea certa verba, ex quibus
15principalibus substantiam sumpserint, ut ‘sternuto’, quod a ‘sternuo’
16venit; Propertius
17‘candidus augustae sternuit omen Amor’.
18‘Pulto’ sunt qui accipiant pro eo quod est ‘pulso’ et ἀττικισμόν quendam
19Latinitatis existiment, ut apud illos ‘θάλασσα θάλαττα, πλάσσω
20πλάττω’; sed ‘pultare’ est saepe pulsare, sicut ‘tractare’ saepe trahere
21et ‘habitare’ saepe habere: Caelius in primo ‘illis facilius est bellum
22tractare’, hoc est diu trahere; Ennius
23‘tractatus per aequora campi’.
24Eructo etiam a quo principali veniat quaeritur, et est a verbo erugit;
25Ennius
26‘contempsit fontes, quibus ex erugit aquae vis.’
51, 1‘Grassatur’ iteratio est a ‘graditur’: Plautus in Rudente
51, 2‘sicine hic in umida veste grassabimur’,
51, 3Sallustius ‘cum inferior omni via grassaretur’. Hanc formam in
51, 4Graecis nullus potuit invenire.
Critical apparatus
parere P: parire B Eichenfeld–Endlicher Ianusfrequentationem Keil: frequentationes Bab
] ut ab Keillabor P1 Ianus: labo B Eichenfeld–Endlicher Keilquam cito] q. c. Bnigreo Keil: nigro B Eichenfeld–Endlicher Ianusadauctu] bauctu tribus punctis supra impositis BSunt] ea verba quae primam non habent personam Babnegavit Keil: abnecavit B; abnegabit P1 Eichenfeld–Endlicher Ianusaut quod iam exstat] aut cum iam exstet Keil‘nigresco’] in greco Bτιτρώσκω, γηράσκω add. in marg. B1perfectivum] perfectum Keildubitavit] dubitabit Eichenfeld–Endlichernec tamen Ianus coll. Macr. verb. 153, 5: nec non B; nec vero dub. Passalacquaanilla] anula Keilcyathissare] tribus punctis verbum notatur in Baptans] a. Breceptat
] receperat Bhaerentem] h. Binserendi B1: insecandi BQuaeruntur] quaeritur Ianushic] hoc B
Quotation layer
Verg. Aen. 2, 145Verg. georg. 2, 250Ter. Eun. 178 labascet] labascit
Lucr. 3, 106Verg. Aen. 2, 824Lucr. 2, 1122Lucil. 299
Verg. Aen. 2, 671-672Verg. Aen. 10, 383-384
Prop. 2, 3, 24Plaut. Rud. 251 hic in umida veste] hic cum vivo aveste Plaut. Rud. 251 (codd.)
Sall. hist. frg. inc. 14Enn. ann. 379Coel. hist. 16
Info
Edition: M. Passalacqua (a c. di), Tre testi grammaticali bobbiesi, Roma 1984, 21-60 (GL V 634-654); cf. Macr. verb. in P. De Paolis (ed.), Macrobii Thedosii De verborum Graeci et Latini differentiis vel societatibus excerpta, Urbino 1990
Project: ERC PAGES, PRIN TAL
Encoding: Riccardo Morroni, Loris Silvestri