De verbo ad Sev. 52, 5 tit. - 54, 14-24
525 tit.5DE GENERIBVS VERBORVM.
6-116Quae Graeci διαθέσεις appellant, Latini genera nominaverunt;
7διάθεσις autem hoc significat apud Graecos, quod apud Latinos
8adfectus: nam et qui agit et qui patitur mente adficitur. Sed quoniam
9in nominibus discretionem sexuum genera distinguunt, cum masculinum
10a feminino per illa segregetur, ideo discernendorum quoque
11adfectuum notam genera vocitaverunt.
11-2411Omne igitur verbum apud
12Latinos, quod sub proportionis observationem cadit, aut ‘‑o’ aut ‘‑or’
13syllaba terminatur, sicut iam superius dictum est. Si ‘‑o’ fuerit terminatum,
14aut activum est aut neutrum; si ‘‑or’, aut passivum dicitur
15aut deponens aut commune. Activum dicitur quod in ‘‑o’ desinit et
16necesse habet aut dativo aut accusativo iungi potestque ‘‑r’ littera
17recepta in passivam transire declinationem, ut ‘dico tibi caedo te,
18dicor a te caedor a te’. Neutrum dicitur quod, cum in ‘‑o’ desinit, aliquo
19ex his deficitur et ‘‑r’ accipere non potest, ut ‘volo, vivo, valeo’. Passivum
20dicitur quod, cum in ‘‑r’ litteram desinat, amissa ea potest in activum
21redire et necesse habet ablativo casui sociari, ut ‘caedor a te
22caedo, dicor a te dico’. Et, ut facilius explanetur, activum est ubi
23altero agente alter patitur, passivumque est quando altero patiente
24penes alterum est actus.
24-53424Nam multa etiam ‘‑o’ terminata passivae
25significationis sunt, ut ‘algeo, esurio’, sed quoniam minime altero patiente
26penes alterum est actus, ideo nec passiva dicuntur; rursusque
27plura sunt in ‘‑o’ exeuntia quibus actus aliquis inest, ut ‘nato, ambulo,
28curro’, sed quoniam minime altero faciente alter patitur, non activa
52, 1sed neutra et absoluta dicuntur. Denique nec dativo aut accusativo
52, 2vel ablativo sociari possunt; nam nec ‘nato tibi’ aut ‘te’ aut ‘curro tibi’
52, 3aut ‘curro te’ nec ‘esurio a te’ aut ‘algeo a te’ vel ‘vapulo a te’ dicimus,
52, 4quod non est Latinum, sed ‘vapulo te caedente’.
534-1452, 4Deponens dicitur
52, 5quod in ‘‑or’ quidem desinit, sed amissa ‘‑r’ littera Latinum esse minime
6potest, habetque interdum aliquam actionem, quamvis passiva sit
7declinatio, ut ‘sequor, luctor, loquor, intueor, demolior’, et itidem passionem
8tantummodo, uti ‘nascor, patior’; sed non est passivum, quoniam
9neque in activum redit ablata ‘‑r’ littera, neque patiente altero
10alterius est administratio. Commune dicitur quod in ‘‑or’ quidem desinit
11ut deponens, nec ‘‑r’ littera carere potest, sed utramque recipit significationem,
12tam agentis quam patientis. Denique etiam his casibus
13iungitur, quibus activum et passivum, ut ‘criminor te criminor a te,
14osculor te osculor a te’.
14-2014Et haec discretio est inter deponens atque
15commune, quod deponens quidem alterutram, commune vero utramque
16significationem recipit. Ideo etiam quattuor temporum participia
17creat, bina ex utraque producens; deponens vero tria tantummodo:
18nam caret participio futuri temporis a significatione passiva,
19ideoque etiam deponens appellari nonnulli crediderunt, vel quod
20unum ex participiis, vel quod alteram ex significationibus deponat.
21-2821Multa his similia apud Graecos etiam reperiuntur: ac primo neutris,
22ut sunt illa ‘ζῶ, πλουτῶ, ὑπάρχω, ἑορτάζω, τρέχω, ἀριστῶ, περιπατῶ, νοσῶ,
23ὀφθαλμιῶ’; dein deponentibus, ut sunt illa ‘κήδομαί σου, φείδομαί
24σου, ἐπιμέλομαί σου, ἱππάζομαί σου, μάχομαί σοι, διαλέγομαί σοι, εὔχομαί
25σοι, ἄγαμαί σε, περιβλέπομαί σε’; sed ‹nec› communibus desunt
26quae conferantur, ut sunt illa, ‘βιάζομαί σε’ καὶ ‘βιάζομαι ὑπὸ σοῦ, ἀνδραποδίζομαί
27σε’ καὶ ‘ἀνδραποδίζομαι ὑπὸ σοῦ’, quae etiam μέσα vocare
28consuerunt.
28-541228Hoc etiam in verborum generibus adnotandum, quod
29quaedam verba modo quasi neutra, modo quasi deponentia proferuntur,
30ut ‘lavo lavor’ sub una eademque significatione dicuntur
53, 1ἐπὶ τοῦ λούομαι διὰ τοῦ μικροῦ βῆτα, ‘lavo lavas, lavor lavaris’, unde
53, 2fiunt perfecta ἀπὸ τοῦ ‘lavo’ ‘lavi’, ἀπὸ τοῦ ‘lavor’ ‘lavatus sum’ et ex
53, 3hoc ‘lautus sum’ et ‘‑au‑‘ in ‘‑o‑‘ converso ‘lotus sum’; et ‘labo’ ‘labor’ itidem
53, 4sub una eademque significatione ἐπὶ τοῦ ὀλισθαίνω:
53, 5‘labat ariete crebro
6ianua’
7et
8‘levi cum sanguine Nisus
9labitur infelix’;
10et ‘fabrico’ et ‘fabricor’ ἐπὶ τοῦ οἰκοδομῶ, et ‘ructo’ et ‘ructor’ τὸ ἐρεύγομαι.
11Quod ipsum etiam ne Graeci quidem ignorant: nam inde sunt illa
12‘βουλεύομαι βουλεύω, πολιτεύομαι πολιτεύω’ et his similia.
5413 tit.13DE DEFECTIVIS.
14-2414Sunt quaedam in declinatione verborum quae plurimis deficiant
15more Graecorum, apud quos tribus modis deficiunt, aut per inconvenientiam
16litterarum, aut ubi πεποιημένη λέξις est, aut usu et consuetudine
17desistente. Per litteras non bene sibi cohaerentes, ut ‘νενεμκα’;
18ideo enim intercedente ‘‑η‑’ fit νενέμηκα, et non ἐνεμθην, sed
19ἐνεμήθην, nec νεμθησομαι sed νεμηθήσομαι. Per πεποιημένην λέξιν
20in his quae ad exprimendum alicuius rei sonum conficta sunt, ut
21‘λίγξε βιός’
22‘σίζε ὀφθαλμός’;
23haec enim ulterius non inflectuntur, sed his tantum vocibus quae
24semel dictae sunt permanent fixa.
Critical apparatus
nominaverunt] nominaverint Bterminatur] terminantur B cf. supra p. 21, 15 ss.patior Keil: potior Butramque
] utrumque Bἱππάζομαί σου, μάχομαί σοι, διαλέγομαί σοι] υππαζομαι σου μαχομαι σου διαλεγομαι σου Bsed] nec coni. in app. Ianusnec Ianuscommunibus] quoque non add. Eichenfeld–EndlicherSunt quaedam in declinatione verborum quae plurimis deficiant] sunt quaedam verborum quae in declinatione plurimis deficiant Eichenfeld–Endlichernon ἐνεμθην, sed ἐνεμήθην, nec νεμθησομαι sed νεμηθήσομαι] non ενεμφθην sed ενενεμηθην nec νεμφθησομαι sed νεμησομαι Bdictae sunt permanent fixa Ianus: dicta est permanent fixae B
Quotation layer
cf. De verbo ad Sev. 21, 15-19
Verg. Aen. 2, 492-493Verg. Aen. 5, 328-329
Hom. Il. 4, 125Hom. Od. 9, 394
Info
Edition: M. Passalacqua (a c. di), Tre testi grammaticali bobbiesi, Roma 1984, 21-60 (GL V 634-654); cf. Macr. verb. in P. De Paolis (ed.), Macrobii Thedosii De verborum Graeci et Latini differentiis vel societatibus excerpta, Urbino 1990
Project: ERC PAGES, PRIN TAL
Encoding: Riccardo Morroni, Loris Silvestri