De verbo ad Sev. 28, 28-29, 15 - 31, 22-32
28-291528Omne praeteritum
29inperfectum eiusdem modi per universas coniugationes ‘‑bam’
30syllaba terminatur, antecedentibus in prima quidem ‘‑a‑’, in secunda
31vero et tertia correpta ‘‑e‑’ vocalibus, post consonantem thematis sui,
32ut ‘amo amabam, moneo monebam, dico dicebam’; in tertia vero producta,
28, 1sed et correpta, quotiens vocalem ante ‘‑o’ habeat, non consonantem,
28, 2eadem quidem, id est ‘‑e‑’, praeveniente vocali, sed post paenultimam
28, 3thematis sui vocalem, ut ‘audio audiebam, rapio rapiebam,
28, 4arguo arguebam’, nisi quod in tertia producta nonnumquam suavioris
28, 5gratia soni subducta ‘‑e‑’ vocali profertur, ut est ‘nutribam, ibam’. Eiusdemque
6temporis secunda persona ‘‑m’ in ‘‑s’, tertia ‘‑s’ in ‘‑t’ conversa formabitur,
7ut ‘amabam amabas amabat, monebam monebas monebat, legebam
8legebas legebat’. Pluralis autem numeri persona prima ex prima
9singulari nascetur addita ‘‑us’ syllaba, ut ‘amabam amabamus, docebam
10docebamus, audiebam audiebamus, legebam legebamus; secunda
11vero ex prima ‘‑mus’ ultima in ‘‑tis’ commutata, ‘amabamus amabatis,
12docebamus docebatis, audiebamus audiebatis, legebamus legebatis’.
13Tertia singularis pluralem tertiam creabit ‘‑n‑’ littera ante ‘‑t’ finalem
14interposita, ut ‘amabat amabant, docebat docebant, audiebat audiebant,
15legebat legebant’.
2916-1916‘Amabam amabas amabat amabamus amabatis amabant, docebam
17docebas docebat docebamus docebatis docebant, audiebam
18audiebas audiebat audiebamus audiebatis audiebant, legebam legebas
19legebat legebamus legebatis legebant’.
20-30620Omne praeteritum perfectum activum indicativi modi primae
21personae in ‘‑i’ litteram desinit, cui adiectis tribus litteris ‘‑sti’ fiet secunda,
22ut ‘secui secuisti, monui monuisti, nutrivi nutrivisti, legi legisti’.
23Sed interdum ‘‑vi’ syllaba, cum finalis est eamque vocalis praecedit,
24subtrahitur, ut ‘nutrivisti nutristi, amavisti amasti’. Non tamen semper
25hoc fieri necesse est: nam sunt quibus εὐφωνία memoratam syllabam
26subduci minime patitur, ut ‘cavisti, pavisti’: ‘casti, pasti’ non dicitur.
27Eidem primae ‘‑t’ littera adiecta fiet tertia, ‘amavi amavit, monui monuit,
28audivi audivit, legi legit’. Ex eadem oritur et prima pluralis addita
29‘‑mus’ syllaba, ut ‘secui secuimus, docui docuimus, audivi audivimus,
30legi legimus’. At secunda pluralis de secunda nascitur singulari
31adiecta ‘‑s’ littera, ut ‘amavisti amavistis, docuisti docuistis, audivisti audivistis,
32legisti legistis’. Tertia vero pluralis eiusdem temporis semper in
33‘‑runt’ syllabam desinit et creatur ex prima singulari ‘‑i’ finali eius in ‘‑e‑’
34conversa et addita syllaba supra dicta, ut ‘secui secuerunt, monui monuerunt,
29, 1audivi audiverunt, legi legerunt’; eademque ‘‑runt’ syllaba
29, 2nonnumquam in ‘‑re’ commutatur, ut ‘amaverunt amavere, docuerunt
29, 3docuere, audiverunt audivere, legerunt legere’. Memento ‘‑v‑’ quoque
29, 4illi‹s› subduci solere, cum ‘‑vi’ syllaba ‹aut ‘‑vi›t’ terminentur, ‘‑i‑’ vocali
29, 5antecedente, ut ‘nutrivi nutrii nutrivit nutriit, audivi audii audivit
6audiit, cupivi cupii cupivit cupiit’.
307-107‘Amavi amavisti amavit amavimus amavistis amaverunt’ vel
8‘amavere’, ‘docui docuisti docuit docuimus docuistis docuerunt’ vel
9docuere’, ‘audivi audivisti audivit audivimus audivistis audiverunt’ vel
10‘audivere’, ‘legi legisti legit legimus legistis legerunt’ vel ‘legere’.
11 tit.11DE PRAETERITO PLVSQVAMPERFECTO MODI INDICATIVI.
11-2411Omne praeteritum
12plusquamperfectum activum modi indicativi in ‘‑ram’ syllabam
13desinit. Nascitur autem de praeterito perfecto ‘‑i’ finali eius conversa
14in ‘‑e’ et addita syllaba supra dicta, ut ‘amavi amaveram, docui docueram,
15audivi audiveram ‘legi legeram’.
16‘‑Mus’ syllaba; secunda vero si eidem tertiae ‘‑is’ syllaba fuerit adiecta;
17tertia quoque si ante ‘‑t’ litteram ultimam eius ‘‑n‑’ interponitur, ut ‘audiemus
18audietis audient’.
19Item qui dicit ‘ἡ δίκη τεμνέσθω’, litem adhuc in conflicto esse demonstrat;
20qui vero dicit ‘ἡ δίκη τετμήσθω’, tanta vi iubet, ut iam velit esse
21negotium terminatum. Quod et Latinitas, quamvis circumloquendo,
22non tamen respuit, cum dicat: ‘ostium clusum sit, pugna commissa
23sit, lis terminata sit’. Quibus omnibus quam conficiendi celeritatem
24exigimus demonstratur.
25 tit.25DE TEMPORE PRAESENTI MODI IMPERATIVI ACTIVI.
25-311025Omne imperativum
26activum praesens per singulas coniugationes sua cuiusque vocali
27terminatur, ut ‘ama, mone, audi, lege’ ‹exceptis› ‘cedo, fer, es, dic’. Sed
28‘cedo’ in hac tantummodo voce consistit nec ulterius procedit, nisi quod
30, 1plurale eius quidam ‘cette’ dixerunt, sed originem nullam penitus
30, 2habere cognoscitur. In ‘‑r’ vero fer et quae ex eo conponuntur, ut
30, 3‘defer, adfer, confer, praefer’ aliaque eiusmodi sola reperiuntur. ‘‑S’ quoque
30, 4finita et ipsa perpauca sunt, ut ‘es’ et quae ex ‘eo’ conponuntur, ‘ades,
30, 5prodes, praees’ quaeque alia ex eodem verbo figurantur et unum his
6simile ‘potes’. Quae ex infinitis suis formari technici volunt ultimis
7syllabis ablatis, ‘cantare canta, monere mone, audire audi, legere
8lege’; adeoque hoc esse certissimum, ut etiam illa sub eiusdem regulae
9norma sint posita. Nam ab eo quod est ‘esse’ ablata ultima fit ‘es’,
10‘adesse ades’, itidemque ab eo quod est ‘ferre praeferre, fer praefer’.
3111-2111Potes tantum videtur minime huic regulae consentire; sed sciendum
12est nunc quidem infinitum eius dici posse, sed apud antiquos integrum
13potesse reperiri, quod posteri ‘posse’ per syncopen dicunt. ‘Dic’
14autem vel ‘fac, duc, deduc’, per apocopen dicuntur; nam integra sunt
15‘face, dice, duce, deduce, olfac olface, reic reice’ et alia similia, ut in his
16 quoque constet regula sua et amissione ultimae syllabae ex infinitis
17suis procedant, ‘facere face, dicere dice, ducere duce, olfacere olface,
18reicere reice’. Tertia persona singularis fiet ex secunda singulari, in
19prima quidem ‘‑a’ in ‘‑e‑’ conversa et addita ‘‑t’, ut ‘ama amet’, in secunda
20vero et tertia producta adiecta at syllaba, ut ‘mone moneat, audi
21audiat’, in tertia correpta ‘‑e’ in ‘‑a‑’ conversa et addita ‘‑t’, ut ‘lege legat’.
22-3222Et ut compendiosius dicam, eadem erit tertia singularis imperativi
23praesentis per omnes coniugationes, quae optativi futuri vel coniunctivi
24praesentis, ‘utinam amem ames amet, utinam moneam moneas
25moneat, utinam audiam audias audiat, utinam legam legas legat’,
26‘cum amem ames amet, cum moneam moneas moneat, cum audiam
27audias audiat, cum legam legas legat’. Secunda quoque pluralis ex
28secunda singulari adiecta ‘‑te’ syllaba procreabitur, ut ‘ama amate, mone
29monete, audi audite, lege legite’; tertia enim correpta familiare hoc
30habet, inter ‘‑e‑’ et ‘‑i‑’ permutationem. Tertia vero pluralis ex tertia veniet
31singulari ‘‑n’ littera post ‘‑a‑’ vel ‘‑e‑’ paenultimam interposita, ut ‘amet
32ament, doceat doceant, audiat audiant, legat legant’.
Critical apparatus
creabit] creavit BOmne] desideratur hic titulus De praeterito perfecto modi indicativi activi quibus] quibus quibus Billi] illi Baut vit con. S. Mariotti: om. del. Keilterminentur Keil: terminetur Blegeram] post legeram desunt duo folia in B; fragmentum quod ll.16-18 exhibemus, olim in contextu secundae columnae prioris folii nunc amissi scriptum, inversis litteris legitur in praecedenti membrana expressum; praecedebant talia: ‹Pluralis autem numeri persona prima si tertiae personae detracta t littera adicietur› Passalacquaτετμήσθω] τετμνεσθω B1; τεμνεστω Bexceptis suppl. Eichenfeld–Endlicher Ianusaliaque con. S. Mariotti: aliquae B; aliqua verbis aliqua~reperiuntur post lege (p. 30, 27) transpositis KeilPotes] potest Bdicunt] dixerunt Keilutinam legam] ut legam Bpost] ante B
Info
Edition: M. Passalacqua (a c. di), Tre testi grammaticali bobbiesi, Roma 1984, 21-60 (GL V 634-654); cf. Macr. verb. in P. De Paolis (ed.), Macrobii Thedosii De verborum Graeci et Latini differentiis vel societatibus excerpta, Urbino 1990
Project: ERC PAGES, PRIN TAL
Encoding: Riccardo Morroni, Loris Silvestri