De verbo ad Sev. 31, 33-35 - 33, 30-34, 1
3133-3533‘Ama amet amemus amate ament, mone moneat moneamus monete
34moneant; audi audiat audiamus audite audiant, lege legat legamus
35legite legant’.
321 tit.1DE FVTVRO TEMPORE MODI IMPERATIVI ACTIVI.
1-151Omne futurum imperativum
2declinationis activae in ‘‑to’ syllabam desinit et fit ex praesenti
3suo fini eius memorata addita syllaba, ut ‘ama amato, mone moneto,
4audi audito, lege legito’; in tertia enim correpta, ut diximus, ‘‑e‑’ et
5‘‑i‑’ litterae vicissim sibi cedunt. Tertia aut eadem erit quae praesentis,
6ut ‘amet, moneat, audiat, legat’, aut unam eandemque vocem et secundae
7et tertiae tribuemus, ‘amato amato, moneto moneto, audito
8audito, legito legito’, ut Terentius
9 ‹…
10et Vergilius›
11‘Argolica hac galea contentus abito’
12et
13‘esto nunc sol testis’
14et
15‘nequis ob inceptum subitum mihi segnior ito’.
16-3016Secunda pluralis eiusdem temporis ex secunda fiet singulari adiecta
17‘‑te’ syllaba, ‘amato amatote, legito legitote’. Tertia vero pluralis aut
18eadem erit quae praesentis, ut ‘ament, moneant, audiant, legant’, aut
19hoc modo formabitur: omnis persona tertia pluralis modi indicativi
20temporis praesentis addita sibi ‘‑o’ fiet tertia pluralis imperativi activi
21temporis futuri, ut ‘amant amanto, monent monento, audiunt
22audiunto, legunt legunto’. Nonnumquam veteres non sine elegantia
23pro coniunctivis imperativa posuerunt, ut
24‘ne pete conubiis natam sociare Latinis’
25et
26‘thalamis neu crede paratis’
27et
28‘ne, pueri, ne tanta animis assuescite bella
29neu patriae validas in viscera vertite vires’
30pro ne petas, neu credas, ne assuescatis, neu vertatis.
331-41‘Amato amato’ vel ‘amet amatote ament’ vel ‘amanto’, ‘doceto
2doceto’ vel ‘doceat docetote doceant’ vel ‘docento’, ‘audito audito’ vel ‘audiat
3auditote audiant’ vel ‘audiunto’, ‘legito legito’ vel ‘legat legitote legant’
4vel ‘legunto’.
5 tit.5DE TEMPORE PRAESENTI PASSIVO MODI IMPERATIVI.
5-165Omne imperativum
6passivum temporis praesentis idem erit quod infinitivi modi
7activi praesens, ‘amare, docere, audire, legere’. Cuius tertia persona de
8tertia fiet activi praesentis addita ‘‑ur’ syllaba, ‘amet ametur, moneat
9moneatur, audiat audiatur, legat legatur’. Secunda pluralis ex secunda
10veniet plurali praesentis activi ‘‑te’ ultima in ‘‑mini’ syllabas commutata,
11‘amate amamini, monete monemini, audite audimini, legite
12legimini’. Tertia pluralis ex tertia veniet plurali praesentis activi
13‘‑ur’ addita syllaba, ‘ament amentur, moneant moneantur, legant legantur’.
14‘Amare ametur amemur amamini amentur, monere moneatur
15moneamur monemini moneantur, audire audiatur audiamur audimini
16audiantur, legere legatur legamur legimini legantur’.
17 tit.17DE FVTVRO PASSIVO MODI IMPERATIVI.
17-2917Omne futurum tempus
18passivum modi imperativi ex suo fiet activo addita ‘‑r’ littera, ut ‘amato
19amator, moneto monetor, audito auditor, legito legitor’. Tertia aut
20eadem erit quae praesentis, ‘ametur, moneatur, audiatur, legatur’, aut
21una eademque voce qua secunda proferetur, sic ut in activo futuro,
22‘amator amator, monetor monetor’ et reliqua. Secunda pluralis eiusdem
23temporis ex secunda formabitur activi plurali temporis eiusdem
24tote syllabis in minor conversis, ut ‘amatote amaminor, monetote
25moneminor, auditote audiminor, legitote legiminor’. Tertia pluralis
26eiusdem temporis aut eadem erit quae praesentis, aut ex tertia veniet
27activa numeri eiusdem et temporis addita in ultimo ‘‑r’ littera, ut
28‘amanto amantor, docento docentor, audiunto audiuntor, legunto
29leguntor’.
30-34130‘Amator amator’ vel ‘ametur amaminor amentur’ vel ‘amantor’, ‘monetor
31monetor’ vel ‘moneatur moneminor moneantur’ vel ‘monentor’,
32‘auditor auditor’ vel ‘audiatur audiminor audiantur’ vel ‘audiuntor’,
33, 1‘legitor legitor’ vel ‘legatur legiminor legantur’ vel ‘leguntor’.
Critical apparatus
audiant] audiunt BTerentius
] Vergilius P1 Eichenfeld–Endlicher IanusKeilet Vergilius suppl. Passalacquatemporis praesentis addita sibi ‘‑o’ fiet tertia pluralis imperativi activi temporis futuri, ut ‘amant amanto, monent monento, audiunt
audiunto, legunt legunto’. Nonnumquam veteres non sine elegantia
pro coniunctivis imperativa posuerunt, ut
‘ne pete conubiis natam sociare Latinis’
et
‘thalamis neu crede paratis’
et
‘ne, pueri, ne tanta animis assuescite bella
neu patriae validas in viscera vertite vires’
pro ne petas, neu credas, ne assuescatis, neu vertatis] verba addita~assuescatis partim legi nequeunt in B propter litteras evanidas quas nunc inclinatis typis exscribam: addita sibi, temporis, monento, assuescite, viscera vertite, assuescatis Passalacqua; puteri Bamato’ vel ‘amet amatote] verba amato vel amet amatote, et ex tertia legi nequeunt in B propter litteras evanidas Passalacqua‘‑te’ ultima] e ultima Bmonete] monte et B; monete et B1suo fiet activo addita ‘‑r’ littera, ut ‘amato amator, moneto monetor, audito auditor, legito legitor’] suo~legitor haec verba evanida inverse expressa ope speculi Eichenfeld–Endlicher legerunt; modo etiam in sequenti folio penitus evanida sunt Passalacqua
Quotation layer
-. Verg. Aen. 5, 314Vl.v.verg.aen 12, 176Verg. Aen. 12, 566 nequis] neu quis
Verg. Aen. 7, 96Verg. Aen. 7, 97Verg. Aen. 6, 832, 833
Info
Edition: M. Passalacqua (a c. di), Tre testi grammaticali bobbiesi, Roma 1984, 21-60 (GL V 634-654); cf. Macr. verb. in P. De Paolis (ed.), Macrobii Thedosii De verborum Graeci et Latini differentiis vel societatibus excerpta, Urbino 1990
Project: ERC PAGES, PRIN TAL
Encoding: Riccardo Morroni, Loris Silvestri