Mall. Theod. 12 tit. - 12, 7
1DE METRO IONICO MINORE
2Cum vero metrum et choriambicum et antispasticum
3et ionicum a maiore, sicut ostendimus, ita propriis contexantur
4pedibus, ut, nisi conclusionem aliunde accipiant, inelegans
5atque horridum sit, solum ex his metris, quae quadrisyllabos
6recipiunt pedes, ionicum a minore suo se pede ita explet,
7ut additamentum non requirat aliorum. Fit enim ex quattuor
8ionicis minoribus ita:|
9‘vocat omnes, bona iustis sua semper deus adfert’.
10Huic metro neque spondius neque dactylus neque trochaeus
11extrinsecus adiungitur: paenultimi enim pedis postrema
12syllaba et ultimi priores duae dactylum resonant, posteriores
13vero duae spondium vel trochaeum; eaque de causa hoc
14metrum suavitatem, quam habet ipsum in sese, non deposcit
15aliunde.
16Fit autem metrum hoc ex tribus etiam ionicis minoribus.
17Huius exemplum:
18‘bona iustis sua semper deus adfert’.
19Ex duobus quoque ionicis minoribus hoc metrum
20fit ita:
21‘bona iustis deus adfert’.
1Alios huic metro pedes idcirco quidam interserendos
2crediderunt, ut copiam et facultatem eius augerent, sed
3nihil in his, quod aures blande accipere possint, invenimus:
4atque ideo longe melius commodiusque censemus, ut metrum
12, 5ionicum a minore eo, quo supra exposuimus modo, unius pedis
6ingeminatione expleatur, neque alius quisquam pes sequatur,
7quo adsociato non modo ei externa suavitas adquirenda,
8sed propria amittenda sit.
5Diversa vero inter se metra posse coniungi lyricorum
6poetarum permulta et Graeca et Latina scripta declarant:
7itaque dactylico subiungere et dactylicum et iambicum et alia
8licet; iambico quoque versu eundem in modum etiam iambicum
9et alium quemlibet versum subicere possumus idque eadem
12, 10ratione per omnia metra usurpare possumus, ita ut diversorum
11inter se metrorum sit apta et decora coniunctio.
1De arte ergo metrica nihil desiderari a quoquam
2scias, ‹si› servatam a nobis docendi rationem perspicias, ut ea,
3quae alii, qui eadem de re scripserunt, confusa et permixta
4conlocaverant, nos octo tantum generibus, quibus exceptis
12, 5nullum inveniri metrum possit, conprehenderemus, quaeque
6etiam ex uno quoque genere species emanarent ac profluerent,
7ostenderemus, easque non in inmensum extenderemus, neque
8novitatis aut cupiditatis potius quam suavitatis iudicio duceremur;
9quo ita usi sumus, ut ea quae essent in carminibus dura
10atque aspera, quamvis a quibusdam poetis non essent repudiata,
11praetermitteremus.
5Siqui tamen inveniuntur, qui in isdem metrorum generibus
6ita rude atque inusitatum | aliquid excogitent, ut id et
7cum eadem pedum lege et cum aurium delectatione consentiat,
8id abs te respui non oportebit: ea enim in re, quae ipsa per se
9infinita sit, novum aliquid reperiendi constitui finis non potest.
12, 10‹Ad› te tamen ceterosque, qui se esse metricae disciplinae non
11ignaros volent, ea sententia conveniet, ut ex his quae a nobis
12declarata sunt metrorum rationem atque doctrinam abunde
13consecutos, etiam si nihil a quoquam adiciatur, existiment.
Critical apparatus
DE METRO IONICO MINORE] om. C S T M; om. W E Fet] om. θ Mantispasticum Heusinger: anapaesticum codd.Huic] hic εpedis] pedes W Uipsum Heusinger: ipse codd.in sese] om. M; in se η Ehuic] hic εeius] om. E; etiam cett.blande] blandae P S Tpossint M: possunt cett.pes sequatur Heusinger: pes persequatur M; prosequatur S; persequatur cett.amittenda] admittenda W P S η C M; ammittenda Fdactylico] dactylo U Mversu] versui S Qratione] rationem W Cdesiderari w Heusinger: desiderare codd.perspicias E M: qui in textu servata ⁓ ratione perspicua scripsit praeeunte Gruner Keil; servatam a nobis docendi rationem D; servata a nobis docendi ratione cett.; praespicias vel prespicias P S T U C F; perficias R; prespiciens Wea, quae] eaque S U Cde re scripserunt] docuere S; docere cett.; om. Cconfusa] perfusa δconlocaverant Keil: conlocaverint β θ; conlocaverunt Mex Ruhnken: in codd.species emanarent Heusinger: specie me manerent W; specie emanarent ε C F M; specie emanare S; speciemanarent Eac profluerent] ac perfluere S; hac perfluerent Reasque] eas quae P; eaque θ; ea quę Min] om. ε C F Mduceremur Heusinger: deduceremus M; duceremus cett.quo Keil: quod codd.usi] visi S U Mrude atque inusitatum] sude atque inusitatu W; dure atque inusitatum P S U; dureatur inusitatum R; dure aut inusitatum Tcum eadem pedum lege Romanini 2007: cum eodem pedem legat C; cum eodem pede legat codd.; eodem pede legatur Keilabs te] apte δ F; aperte Ead suppl. Romanini 2007: qui se esse] qui secesse P; quis secesse R; qui esse Mut] et δ Chis quae] hisque S Cexistiment P R S U T F C E M: extiment W; FINIT LIBER MALLI THEODORI DE METRIS W -II S U; DEO GRATIAS AMEN W; FINIT LIBER MALLI THEODORI DE METRIS LEGE CUI CUPIS FELICITER P; DEO GRATIAS finitur liber malli theodori de metris lege cui cupis FELICITER R; FINIT T; omnibus adversantibus me Amen T; FINIT MANLI THEODORI DE METRIS F