Mall. Theod.

Mall. Theod. 5, 9 - 5, 18

Metrum dactylicum pentametrum recipit eosdem pedes, quos hexametrum heroicum. Huius exemplum: 10fronde virere nova, quod seminat arbor. Metrum dactylicum tetrametrum constat ex dactylo et spondio sive trochaeo, ita ut eadem loca obtineant hi pedes, quae in heroico hexametro docuimus. Huius exemplum: aut Ephesum bimarisve Corinthi. 15Metrum aliud dactylicum tetrametrum constat ex duobus dactylis et duobus trochaeis sive trochaeo et spondio. Huius exemplum: omnia caelitus ampla sumes Metrum dactylicum trimetrum constat ex duobus dactylis et spondio sive trochaeo. Huius exemplum: quod sua seminat arbor.| Metrum aliud dactylicum trimetrum constat ex 5, 5dactylo et duobus trochaeis sive ex dactylo et trochaeo et spondio. Huius exemplum: tu genus hoc memento. Metrum dactylicum trimetrum pherecratium constat ex spondio et dactylo et spondio sive trochaeo, ut est apud Horatium: 10grato, Pyrra, sub antro. Metrum dactylicum trimetrum glyconium constat ex spondio et duobus dactylis, ut est apud Horatium: sic te diva potens Cypri. 15Metrum dactylicum dimetrum, quo saepe est usa Sappho, constat ex dactylo et spondio sive trochaeo. Huius exemplum: unde Latinum post genus ortum 20altaque magnae moenia Romae. Metrum dactylicum heptametrum constat ex duobus dactylis et spondio et dactylo et tribus trochaeis, ut est apud Horatium: solvitur acris hiems grata vice veris et favoni. 5, 5Effici posse alias etiam metri dactylici varietates non clam nobis est, ita ut fiant versus aliqui productiores aut iidem pedes aliter inter se coniuncti. Sed nos ea persecuti sumus, quae essent et auditu iucundissima et apud poetas Graecos et Latinos quam maxime celebrata, quibus profecto te esse 10ceterosque, qui suum studium ad hanc rem adplicabunt, contentos oportebit, cum quantavis subtilitate ingenii et scribendi adsiduitate expleri facile atque instaurari possit metrorum tanta diversitas, cumque ea in re in qua ... reperiendae novitatis possit aut dulcius alicuius. |

Quotation layer

cf. Verg. Aen. 6, 206

-. Hor. carm. 1, 7, 2

cf. Verg. Aen. 6, 206

-. Ter. Maur. 2537

-. Hor. carm. 1, 5, 3

-. Hor. carm. 1, 3, 1

-. Ter. Maur. 2173-2176

-. Hor. carm. 1, 4, 1

Critical apparatus

recipit] recepit W Squae Keil: quos codd.bimarisve se ipse corrigens P: bimatrisev R; bimatrisve βCorinthi] corinthe vel corinthę ε; gorinthe Saliud suppl. Romanini 2007: et] om. W θet spondio] om. δet spondio] et spondio add. O Fl; om. cett.glyconium] lyconium vel liconium β Mduobus manus recentior corr. W: duabus Csic] si βdimetrum suppl. Q: om. cett.et suppl. Fl: om. cett.iidem suppl. Heusinger: idem codd.coniuncti] fortasse coniuncti sint contentos corr. in rasura U: contemptos W P T U; contemtus Rexpleri facile atque instaurari possit θ: expleri atque facile instaurari possit M; explere facile atque in istantia res possit W; explere facile atque instantia possit P; explere facile atque instantiarepossit η U; ex re facile atque instantia ire possit Slac. Heusinger: repperendae δ; ea in re numquam finis esse possit reperiendae novitatis aut dulcedinis alicuius tempt. Heusinger; ea in re in qua tanta varietas sit finis constitui non possit reperiendae nouitatis aut dulcedinis alicuius tempt. coll. 12, 7 (p.55, 8-9) Keil

Witnessess layer

Metrum ~ arbor W P R S T U C E M F

Metrum ~ Corinthi W P R S T U C E M F

Metrum ~ sumes W P R S T U C E M F

Metrum ~ arbor W P R S T U C E M F

Metrum ~ memento W P R S T U C E M F

Metrum ~ antro W P R S T U C E M F

Metrum ~ Cypri W P R S T U C E M F

Metrum ~ Romae W P R S T U C E M F

Metrum ~ favoni W P R S T U C E M F

Effici ~ W P R S T U C E M F