Mall. Theod.

Mall. Theod. 6 tit. - 6, 9

15DE METRO IAMBICO Metro autem dactylico heroico metri iambici hexametri proxima definitio visa est: altero enim producuntur acies, ubi proelia conseruntur, altero clarorum hominum vita atque fortuna scena personat; atque idcirco utriusque conexio in earum 6, 5rerum, quae sunt maximae, expressione ac declaratione versatur. Recipit vero metrum iambicum hexametrum pedes hos: iambum locis omnibus, tribrachyn locis omnibus praeter novissimum, spondium, dactylum et anapaestum locis tantum inparibus, pyrrichium loco tantum ultimo. Huius exemplum: 10ibis liburnis inter alta navium. Metrum iambicum senarium colobon constat ex pedibus superius conprehensis et pro sexto pede una tantum syllaba 6, 10ponitur, ut est apud Horatium: trahuntque siccas machinae carinas. Metrum iambicum pentametrum recipit pedes omnes superius conprehensos. Huius exemplum: virtute recte vita degitur. 15Metrum iambicum pentametrum colobon recipit supra dictos pedes omnes et pro quinto pede una tantum syllaba ponitur. Huius exemplum: merulae quod os sonat vetustae. Metrum iambicum tetrametrum recipit supra dictos 20pedes omnes. Huius exemplum: merulae quod os vetustius. Metrum iambicum tetrametrum colobon, quod anacreonticum dicitur, recipit supradictos pedes omnes et pro quarto pede una tantum syllaba ponitur; quod maxime fit sonorum, si primus pes anapaestus ponatur, post duo iambi, deinde 6, 5syllaba. Huius exemplum: Triviae rotetur ignis, volucrique Phoebus axi rutilum pererret orbem. | Metrum iambicum trimetrum recipit supra dictos 10pedes omnes. Huius exemplum: quod os vetustius. Metrum iambicum saturnium habet iambicum tetrametrum colobon et tres trochaeos. Huius exemplum: merulae quod os vetustae mane dulce cantat. 15Metrum iambicum hipponacteum recipit pedes sex lege superius conprehensa et additur ei in fine pes bacchius. Huius exemplum: ibis liburnis inter alta navium recurrens.

Critical apparatus

DE METRO IAMBICO] om. Mconexio] contexio W C F Mmaximae] magsimae D; maxime cett.novissimum] novissimo W εcolobon Heusinger: colophom R; colophon codd.pentametrum P: tetrametrum W Mcolobon Heusinger: colophon codd.colobon Heusinger: olophon R; colophon cett.sonorum] sonerum W; sonosum δaxi ] axae C M; axe Ter. Maur. 2864 Ps. Mar. Victorin. VI 153, 36; VI 154, 12rutilum] rapidum Ter. Maur. 2865 Ps. Mar. Victorin. VI 153, 37; 154, 13pererret] perorret δ; perterret θ Mcolobon Heusinger: colophon codd.sex suppl. Heusinger: ex codd.huius exemplum S M: om. cett.

Quotation layer

-. Hor. epod. 1, 1

-. Hor. carm. 1, 4, 2

cf. Mall. Theod. 6, 5; et 7 Mall. Theod. 6, 8

cf. Mall. Theod. 6, 4; et 7 Mall. Theod. 6, 8

cf. Mall. Theod. 6, 4; et 5 Mall. Theod. 6, 8

cf. Mall. Theod. 6, 4; et 5 Mall. Theod. 6, 7

cf. Hor. epod. 1, 1

Witnessess layer

Metro ~ navium W P R S T U C E M F

Metrum ~ carinas W P R S T U C E M F

Metrum ~ degitur W P R S T U C E M F

Metrum ~ vetustae W P R S T U C E M F

Metrum ~ vetustius W P R S T U C E M F

Metrum ~ W P R S T U C E M F

Metrum ~ vetustius W P R S T U C E M F

Metrum ~ cantat W P R S T U C E M F

Metrum ~ recurrens W P R S T U C E M F