Mall. Theod.

Mall. Theod. 6, 10 - 8, 1

Est etiam alterum metrum iambicum hipponacteum, 20quod a nobis conprobatur, in quo sextus pes spondius ponitur. Huius exemplum: hic non iambum reddidit pedem sextum. Haec de iambico metro dixisse satis sit. Sciendum sane ipsius iambi eam vim esse, ut quamvis aliorum pedum adiumenta acceperit, ipse tamen per se versus non indecenter explere possit, ut est illud Terentiani: 6, 5adesto, iambe praepes, et tui tenax. Quod quidem etiam dactylus in heroico hexametro efficeret, nisi versus conclusio[ne] aut spondium aut trochaeum desideraret. Iambi vero usus in carmine ita est varius ac multiplex, 10ut se et quam altissime attollat et apte ad cotidianum loquendi morem accedat et ita in severis tristibusque versetur, ut etiam in mollis ac remissis ei sit loci[s] plurimum; hoc siquidem cum alii tragoediarum scriptores tum praecipue Sophocles atque Euripides, in quantum his est libitum, cothurnum 15extulerunt, et in Lycambam Archilochus exarsit et Menander atque Aristophanes omnem humanae vitae imitationem persecuti sunt et conplures lyrici suas cantilenas suaque ludicra contexuerunt. DE METRO TROCHAICO Iambico autem metro trochaicum metrum, quamvis et spondium et anapaestum et dactylum recipiat, ut iambicum, eo tamen est contrarium, quod in iambico supra dicti pedes locis 5tantum inparibus, in trochaico | autem non nisi paribus conlocari licet. Trochaeus vero in hoc metro, quod ex eo nomen accepit, locis omnibus, tribrachys locis omnibus praeter septimum ponitur. Trochaicum autem metrum a poetis Graecis et Latinis 10frequentatur [ponitur], quod etiam solus trochaeus ita efficere potest, ut incitato et minuto quodam cursu feratur. Huius exemplum: pastor ille saepe mane dulce carmen insonat. Sed liberioribus atque [ab]solutioribus numeris et ad 15res explicandas adcommodatioribus trochaicus versus est, in quo inparem locum trochaeus, parem vero, in quantum necesse est, spondius occupat, ut est illud Terentiani: nulla vox humana constat absque septem litteris. Fit etiam trochaicum metrum ita, ut in eo assiduum tribrachys obtineat locum, ut est illud apud Iubam: qualis aquila cita celeribus avida pinnis transvolat. Sed offendet aures sine ulla syllabae longae interiectione 7, 5[et] brevium syllabarum prolixa coniunctio[ne]. Nobis autem propositum est a metrica disciplina procul omnia repellere, quae ab auditorum delectatione discrepent, quamvis ea pedum rationem recipiant; atque idcirco in hoc metro et tribrachys et dactylus et anapaestus non nisi quam parcissime et consultis 10prius auribus admittendi sunt. Quod etiam in iambico metro servari videmus: nam tametsi omnibus inparibus eius metri locis tribrachyn aut anapaestum aut dactylum conlocandi facultas est, rara tamen eorum fit admixtio. Neque ulla vel in iambico vel in trochaico metro iambo aut trochaeo quam cum 15spondio aut aptior aut frequentior potest esse coniunctio. | DE METRO ANAPAESTICO In anapaestico autem metro nullum pedem ita congruere ut spondium videmus. Nam quamvis etiam dactylum in hoc metro a quibusdam Graecis positum inveniamus, eo tamen adhibito confragosius quiddam resonat et durius. Itaque 8, 5tametsi dactylus atque anapaestus sunt temporibus pares, id tamen aurium sensus, cui est maxime parendum, efflagitat, ut, quemadmodum intromitti in metrum dactylicum, ne eius suavitatem corrumpat, anapaestus non potest, ita metrum anapaesticum, ne eius gratia minuatur, dactylo inhospitale sit. Adcommodatissimus 10vero spondio in hoc metro locus primus est; ceteri autem omnes pedes anapaesti, ita tamen, ut pro ultimo pede, sicut in trochaico metro, una tantum syllaba constituatur.

Quotation layer

-. Ter. Maur. 2401

-. Ter. Maur. 2182

-. Ter. Maur. 1300

Critical apparatus

reddidit Heusinger: reddit codd.iambico metro] metro iambico U Miambi eam Heusinger: iambica C; iambici M; iambicam cett.acceperit] acciperit C S U Mtenax] texat W; texas R; texax δdactylus] dactylos W C; dactylicus Sin] om. δ θefficeret] efficere W R; efficerem Mconclusio[ne] Keil: conclusione codd.quam altissime attollat et apte Heusinger: quam aptisme attollat et alte R; quam aptissime attollat et alte codd.; alte attollat et quam aptissime Keilremissis ei sit loci[s] Heusinger: remissis locis C; remissis sit locis δ θ; remisisse locis W; remissis sit Mtragoediarum] traguediarum W Fhis Heusinger: hic codd.Lycambam Romanini 2007: lycanban vel licanban δ E F; licaban W C; camban MArchilochus] arcilocus U; arci·locus R; arci locus T; arcy·locus Scontexuerunt] contexerunt C MDE METRO TROCHAICO] de metro trochiaco F; om. Min iambico] inambico W Rautem] om. W U Mseptimum corr. septimo C: septimo W P T U M om. secl. Heusinger: frequentatur ponitur W ε; frequentatum ponitur θ; frequenter ponitur w S Mut suppl. Heusinger: ut citato Keil[ab]solutioribus Ruhnken: obsolutioribus M; absolutioribus cett.fit Heuisinger: fieri codd.ita, ut] ita potest ut Dqualis] quales βpinnis] pennis θ Moffendet] offendit W M[et] brevium syllabarum prolixa coniunctio[ne] Heusinger: et brevim syllabarum prolixa coniunctione P; et brevium syllabarum prolixa coniunctione codd.; proxima δab] ad W ε Mdelectatione] delectationem R Mquamvis] quam δ E Fea] eam θ Mrationem] ratione W P T Uin Keil: ab codd.servari videmus Ruhnken: servare videbimus W; servare videmus ε M; servare videmur E F S; servire videmur Culla corr. nulla w: nulla MDE METRO ANAPAESTICO] om. Metiam dactylum ] etiam dactylicum δ; dactilum etiam Manapaestus] om. δinhospitale sit Keil: inhospitalis erit β; hospitale erit θ; erit inhospitales MAdcommodatissimus ] adcommodatissimum θ; adcommodantissimus M; adcommutatissimus Rautem Romanini 2007: aque M; atque codd.; itaque Keil

Witnessess layer

Est ~ sextum W P R S T U C E M F

Haec ~ desideraret W P R S T U C E M F

Iambi ~ contexuerunt W P R S T U C E M F

Iambico ~ ponitur W P R S T U C E M F

Trochaicum ~ insonat W P R S T U C E M F

Sed ~ litteris W P R S T U C E M F

Fit ~ W P R S T U C E M F

In ~ constituatur W P R S T U C E M F