Mall. Theod. 8, 2 - 9, 3
1Primo autem metrum anapaesticum, ut dactylicum,
2ab hexametro ordimur. Huius exemplum:
3‘alte superemicat Aetna poloque propinquat’.
9Ex omnibus autem anapaesti[cu]s pulcher ac sonorus
10hic versus est hoc ‹modo›:
11‘nivibus superemicat Aetna poloque propinquat’.
12Ex eo autem versu dactylico hexametro, quem
13quinque dactyli et spondius vel trochaeus efficiunt, adempta
14syllaba prima fit anapaesticum hexametrum colobon. Huius
15exemplum:
16‘at tuba terribilem sonitum procul aere canoro’.
17Remota syllaba prima fit versus huius modi:
18‘tuba terribilem sonitum procul aere canoro’.
1Versus pentameter anapaesticus colobos fit ita:
2‘tuba terribilis procul aere canoro’.
3Item tetrameter anapaesticus colobos fit ita:
4‘sonuit procul aere canoro’.
8, 5Item trimeter anapaesticus colobos fit ita:
6‘procul aere canoro’. |
7DE METRO CHORIAMBICO
8Atque haec quidem quattuor metra, quae supra exposuimus,
9id est dactylicum, iambicum, trochaicum et anapaesticum,
10ex disyllabis et trisyllabis pedibus efficiuntur, prout
11uniuscuiusque metri ea quae a nobis explanata est ratio declarat.
12Reliqua vero quattuor metra, id est choriambicum, antispasticum,
13ionicum a maiore, ionicum a minore, quamvis
14quadrisyllabis pedibus ex parte plurima contexantur, ut tamen
15eorum finis non iniucundus sit, prope ‹a› paucarum syllabarum
16pedibus opem expetunt.
17Nam ut eum quem ab exordio proposuimus ordinem
18dicendi persequamur, metrum choriambicum apte efficitur
19ex tribus choriambis ‹et› dactylo et spondio sive trochaeo,
20ut est illud:
21‘celsus equo Phoenicia veste nitens ibat Arion’.
22Tribus enim choriambis nisi dactylicus finis adiceretur, nihil
23in his esset dulce et canorum.
1Fit hoc metrum etiam ex duobus choriambis et dactylo
2et spondio sive trochaeo sequente. Huius exemplum:
3‘Phoenicia veste nitens ibat Arion’.
Critical apparatus
ut] aut δ M; et Cab hexametro ordimur] ab hexametro metro ordinus R; ab hexametro metro ordimus βAetna Heusinger: ehna R; ethna vel aethna cett.poloque] poloquę W Manapaesti[cu]s Keil: anapaesticus codd.sonorus] sonorosus β Fhic versus est hoc modo nivibus Romanini 2007: hic versus est ut hoc nubibus M; hic versus est Hic nuvibus U; hic versus est Hoc nubibus θ; hic versus est Hoc nuvibus cett.; fit versus hoc modo Nivibus Heusinger; hic versus est Nivibus KeilAetna Heusinger: ethna vel aethna codd.spondius] spondio εefficiunt Keil: efficit codd.colobon Heusinger: colophon codd.at] ad W P R U Fcolobos Heusinger: colophon codd.colobos Heusinger: colophor R; colophon cett.colobos Heusinger: colophon codd.DE METRO CHORIAMBICO] om. M Tprout
] pro εvero quattuor] vero a quattuor εiniucundus] iocundus W; iocundis Ma suppl. Romanini 2007: paucarum paucarum W; prope paucarum syllabarum pedum opem expetunt Keil; expedunt P U; expediunt Rpersequamur] prosequamur S Mex] om. R Met suppl. Keil: et U: om. cett.et spondio Romanini 2007: om. M; vel spondio cett.
Witnessess layer
Quotation layer
-. Verg. Aen. 9, 503