Mall. Theod.

Mall. Theod. 9, 4 - 10, 6

Ex uno etiam choriambo et dactylo et spondio sive 5trochaeo fit hoc metrum ita: veste nitens ibat Arion. Non solum autem dactylico fine, sed etiam [duplice] iambico colobo metrum choriambicum concludi recte potest in hunc modum: 10celsus equo Phoenicia veste nitens repente fulsit. Quae conclusio iambica non modo post tres choriambos, sed post duos etiam et post unum non indecenter adiungi potest. DE METRO ANTISPASTICO 15Metrum antispasticum, ita ut choriambicum, suavitatis in se nihil haberet, nisi aut dactylico aut iambico fine terminaretur. Post tres igitur | antispastos dactylus ac deinde spondius sive trochaeus adhibetur. Huius exemplum: 20rapit tela volans ecce gerens arma Troius heros. Quod metrum fit etiam ex duobus antispastis et dactylo et spondio sive trochaeo, ut est hoc: rapit tela volans ecce Troius heros. Ex uno etiam antispasto et dactylo et spondio sive trochaeo fit ita: volans ecce Troius heros. Fine etiam iambici metri, quod colobon dicitur, non 10, 5absurde hoc metrum concluditur hoc modo: rapit tela volans ecce gerens arma ruitque laetus. Fit etiam hoc metrum ex duobus antispastis et duobus iambis et syllaba, hoc modo: volans ecce gerens arma ruitque laetus.

Witnessess layer

Ex ~ Arion W P R S T U C E M F

Non ~ fulsit W P R S T U C E M F

Quae ~ potest W P R S T U C E M F

Metrum ~ terminaretur W P R S T U C E M F

Post ~ heros W P R S T U C E M F

Quod ~ heros W P R S T U C E M F

Ex ~ heros W P R S T U C E M F

Fine ~ laetus W P R S T U C E M F

Fit ~ laetus W P R S T U C E M F

Critical apparatus

dactylico] dactylo U M om. Heusinger coll. 10, 5 (p.47, 4): duplicem iambico colophon W; duplice iambico colophon ε θ; duplici iambico colophon S; duplici iambi colophon M; triplice iambico colobo temptavit Keilhunc modum] hunc mundum W; hoc modo θ MDE METRO ANTISPASTICO] om. M T; antispatico Wdactylico] dactylo U Cut est hoc] ut hoc est W ε; ut est Setiam Romanini 2007: enim codd.Fine] fit δ E Fcolobon Heusinger: colophon codd.rapit] rapit ⁓ 10, 7 (p. 47, 11) modo om. δ‹Fit etiam hoc metrum ex duobus antispastis et duobus iambis et syllaba, hoc modo: ‘volans ecce gerens arma ruitque laetus’.›] * add. Heusinger

Quotation layer

cf. Verg. Aen. 8, 111; et 530