Mall. Theod.

Mall. Theod. 10, 7 - 11, 7

10Ex uno etiam antispasto et duobus iambis et syllaba fit hoc modo: ‘gerens arma ruitque laetus’. Sciendum sane, cum antispastus pes constet ‹ex iambo et trochaeo› ‹...›. Pro primo enim ‹iambo› si [aut iambus] 15aut pyrrichius aut spondius aut trochaeus poneretur, metri huius excellentior et latior usus esset. DE METRO IONICO MAIORE Metrum ionicum a maiore constat ex ionicis maioribus duobus et spondio vel trochaeo, ut est illud apud Iubam:| ‘ipsa est Chios, ipsa est Samothrace’. Metrum ionicum a maiore constat ex tribus ionicis maioribus et dactylo et spondio sive trochaeo. Huius exemplum: ‘tunc insolita sic puer aethra ruit aequor in altum’. Fit etiam hoc metrum ex duobus ionicis maioribus ‹et› dactylo et spondio sequente sive trochaeo. Huius exemplum: ‹‘tunc sic puer aethra ruit aequor in altum’. 11, 10Ex uno etiam ionico maiore et dactylo et spondio sive trochaeo fit hoc metrum ita: ‘aethra ruit aequor in altum’. Quod metrum etiam duobus trochaeis sive trochaeo et spondio apte concludi potest. Huius exemplum:› 15‘sumam bona, mag‹n›is fruar, altum ferar, at modeste’. ‹Fit hoc metrum etiam ex duobus ionicis maioribus et duobus trochaeis sive trochaeo et spondio, ut est hoc: ‘magnis fruar, altum ferar, at modeste’.› Ex uno etiam ionico maiore et duobus trochaeis sive 20trochaeo et spondio fit hoc metrum ita: ‘altum ferar, at modeste’.

Critical apparatus

etiam Heusinger: enim codd.lac. Romanini: pes constet primo autem si aut iambus aut pyrrichius η U; pes constet primo autem sicut iambus aut pyrrichius C; pes constet pro primo autem si aut iambus aut pyrrichius codd.; post constet desiderantur quae in Ps. Mar. Victorin. GL VI 88, 5-9 et Atil. Fortun. GL VI 288 metri huius excellentior] his metri huiusce lucentior W; his metris excellentior δ; his metri huius excellentior E F; metri huius excellentior C; huius excellentior M; huius metri excellentior KeilDE METRO IONICO MAIORE] om. M Tvel] sive δet dactylo O: dactylo cett.aethra] tetra C Mex] et ηmaioribus] a maioribus δ‹et›] et add. Romanini 2007sequente] sequentes ε; sequentibus Stunc] tunc~11, 5 (p.49, 14) exemplum om. Heusingersumam bona Heusinger: sumum bonum W; summum bonum β Iul. Tol. ars 239, 10; summo bono θ Mmagnis fruar altum ferar at modeste Heusinger: magis fruatur altum ferar ut modeste F; magis fruar altum ferar ut modeste vel modestae codd.‹Fit hoc metrum etiam ex duobus ionicis maioribus et duobus trochaeis sive trochaeo et spondio, ut est hoc: ‘magnis fruar, altum ferar, at modeste’.›] om. Heusingeret duobus] et de duobus εat modeste Heusinger: ut modeste vel modestae codd.

Witnessess layer

Ex ~ laetus W P R S T U C E M F

Sciendum ~ esset W P R S T U C E M F

Metrum ~ Samothrace W P R S T U C E M F

Metrum ~ altum W P R S T U C E M F

Fit ~ altum W P R S T U C E M F

Ex ~ altum W P R S T U C E M F

Quod ~ modeste W P R S T U C E M F

¹Fit ~ modesteº W P R S T U C E M F

Ex ~ modeste W P R S T U C E M F