Nom. Dub.

Nom. Dub. D8 - F2

DIURNUM dicitur quod per singl. dies fit. EBUR gen. ni., ut Virg.: inflavit cum pinguis ebur. Unde et eburnea, non eburrea, dicendum. 15ECULEUS gen. mas., ut Cicero: inequitavit eculeus. ERINACEUS non ericius. Tamen Rabirius: portarum qui fuit custos ericius. ERROR gen. masc., ut Iuvencus: nam tibi praeteritus vitae donabitur error. ECHINUS gen. mas., ut Oratius: ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini. E4, 5ELEPHANTUS gen. mas., ut Rabirius: ac veluti Numidis elephans circumdatur altus. EFFIGIES gen. fem., ut Prudentius: prisca renascetur effigies. FONS gen. mas., ut Prudentius: purusque fons ab etra. FRUX gen. fem., ut Virg.: frugesque receptas.

Critical apparatus

singl.] singulos Linflavit] ut flavit Leburrea] fort. pro eborea; eborea Keil Gloriedicendum] dicendum W; dicendus ωECULEUS] Equleus Lmas.] masc. Leculeus] eiuleus ante corr. M; equileus LERINACEUS] Erinacius α; Erimaceus ante corr. Lericius] eritius LRabirius edd.: rubirius ω; erubirius ante corr. Lportarum] portarumque Haupt; partarum αcustos] custus αpraeteritus edd.: praeteritur α; perteritur Ldonabitur suppl. edd.: om. M; donavit ωECHINUS] Eccinus Lmas.] masc. LOratius] sc. Ho-; Horatius M edd.ostrea M: ostra W; om. LELEPHANTUS] Elefantus αmas.] masc. Lveluti Numidis Haupt: velut in umidis L post corr. W; velut in humidis αelephans] elephas Hauptcircumdatur] circumdatus Le Clercaltus Haupt: aliis ω; alis Le Clercrenascetur] fort. pro -itur; renascitur edd.effigies] effugies Lmas.] masc. Letra] sc. aeth-; aethra edd.

Quotation layer

Verg. georg. 2, 193

Cic. Verr. 2, 4, 43 inequitavit eculeus] in his equitabit eculeis

Rabir. carm. frg. 5 portarum qui] portarumque

Iuvenc. 2,81

Hor. sat. 2, 4, 33

Rabir. carm. frg. 3

Prud. cath. 3, 194

Prud. cath. 6, 35

Verg. Aen. 1, 178