Frg. Bob. nom. Passalacqua

Frg. Bob. nom. Passalacqua 7, 26-8, 1 - 9, 15-26

26-8126Omnia il terminata masculina ablativum singularem in e mittunt 27eaque mutata in um syllabam faciunt genitivum pluralem, ut 28hic pugil ab hoc pugile horum pugil[i]um, vigil vigile vigil[i]um. Feminina 29praeter unum Tanaquil nulla sunt; hoc tamen ipsum eandem 30regulam servat. Neutra quoque praeter unum nihil nulla sunt, 31quod tamen ipsum tres solos casus recipit, nominativum hoc nihil, 7, 1accusativum hoc nihil, vocativum o nihil. 711-167, 11Omnia al terminata, si peregrina fuerint, et ablativo casu e finientur 7, 12et ea in um conversa facient genitivum pluralem, ut hic Hannibal 7, 13ab hoc Hannibale horum Hannibalum; si vero Latina et neutri 7, 14generis, ablativum in i mittent et addita um syllaba genitivum facient 7, 15pluralem, ut hoc vectigal vectigali horum vectigalium, bidental 16bidentali bidentalium. 17-2517Omnia el terminata, si peregrina fuerint, superiori regulae servient; 18si vero Latina, neutri generis erunt et tantum numeri singularis 19et in obliquis geminabunt l litteram et ablativo e finientur, ut hic Necamel 20ab hoc Necamele horum Necamelum, hoc vero mel ab hoc melle, 21hoc fel ab hoc felle. Mella tantum triptoton est; vicit propter auctoritatem 22Vergilianam: 23mellaque decussit foliis 24et alibi 25mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. 82-60, 2Ol nulla praeter unum sol terminantur, quod tamen ablativo 0, 3casu singulari e finitur et ea in um conversa genitivum facit pluralem, 0, 4si tamen in pluralem numerum flectendum hoc nomen est sicut 0, 5omnium nominum, nisi quando pro diebus ponitur, ut 6tres adeo incertos caeca caligine soles. 7-97Omnia ul terminata ablativo casu singulari e finiuntur et ea 8in um syllabam conversa faciunt genitivum pluralem, ut hic consul ab 9hoc consule horum consulum. 27-91427Omnia er terminata, cum amissa e sine incremento genitivum 28singularem per ris syllabam proferant, in hanc commutata finali 29syllaba casus nominativi, ablativum singularem modo e finient eaque 30in um commutata facient genitivum pluralem, ut hic pater huius 31patris ab hoc patre horum patrum, haec mater huius matris ab hac 8, 1matre harum matrum: modo i, et adsumpta um syllaba facient genitivum 8, 2pluralem, ut hic imber huius imbris ab hoc imbri horum imbrium, 8, 3hic uter huius utris ab hoc utri horum utrium. Cum vero 8, 4er manente finali is adsciverint syllabam, ablativum singularem e 8, 5terminabunt eaque in um conversa facient genitivum pluralem, ut 6passer passeris passere passerum, anser anseris ansere anserum, pauper 7pauperis paupere pauperum, celer celeris celere celerum; sic et 8uber, tuber, giber et acer, quando arborem significat, licet quibusdam 9haec acerus nominativo dici debere placeat; sic et piper, cicer, 10aether, siser, aer et siqua similia. Omnia etiam quae ex nominibus 11derivata ter syllaba terminantur et feminina ex se faciunt tris 12syllaba terminata, ut hic equester haec equestris, campester campestris, 13paluster palustris, ablativo casu singulari i finiuntur et addita 14um syllaba faciunt genitivum pluralem, ab hoc equestri horum equestrium. 810-190, 10Omnia n littera terminata ablativum singularem in e mittunt 11et eadem in um conversa faciunt genitivum pluralem, ut hic paean 12ab hoc paeane horum paeanum, fulmine fulminum, Memnone Memnonum. 13Delphin et Telchin Latini delphinus et Telchinus pronuntiare 14maluerunt, ne cogerentur delphinibus et Telchinibus dicere. 15Nam quod legimus 16delphinum caudas utero commissa luporum, 17potest συγκοπ esse pro delphinorum, sicut 18arma virum tabulaeque 19pro virorum. 20-2620Omnia ar terminata masculina vel feminina ablativo casu singulari 21e finiuntur eaque in um conversa faciunt genitivum pluralem, 22ut hic Caesar ab hoc Caesare horum Caesarum. Neutra vero ablativo 23singulari i finiuntur et addita um syllaba faciunt genitivum pluralem, 24ut hoc lacunar ab hoc lacunari horum lacunarium, hoc pulvinar 25ab hoc pulvinari horum pulvinarium. Excipiuntur duo, far et lasar, 26quae masculinorum regulae serviunt. 27-10127Omnia or terminata ablativo singulari e finiuntur eaque in um 28conversa facient genitivum pluralem, praetor praetore praetorum, 29actor actore actorum, Nestor Nestore Nestorum, arbor arbore 30arborum, cor corde cordum, marmor marmore marmorum, aequor 9, 1aequore aequorum; nihil excipitur. 915-269, 15Acer et alacer ablativo casu singulari i finiuntur et addita um 16facient genitivum pluralem, ab hoc acri horum acrium, ab hoc alacri 17horum alacrium. Licet hic alacris lectum sit: Vergilius ut videt 18Aenean, alacris palmas utrasque tetendit; 19sed melius est, immo rectius, hic alacer et haec alacris, ut hic acer et 20haec acris. Inde enim etiam neutra hoc acre et hoc alacre sicut campester 21campestris campestre, equester equestris equestre. Praeterea 22etiam superlativi gradus regula hunc exigit nominativum, qui detractis 23syllabis ultimis duabus ad positivum redit, ut acerrimus acer, 24sicut asperrimus asper, nigerrimus niger, pauperrimus pauper.Iuppiter, 25cum sit τερόκλιτον, regulae minime subicietur, Iuppiter Iovis 26Iovi Iovem ab hoc Iove.

Critical apparatus

recipit] recepit Bvectigal] το τελος B1 (cf. infra pp. 8, 24; 9, 8-9; 15; 10, 8-9; 11, 13; 12, 26-28; 13, 30)bidental] nomen loci bis fulmine tacti B1litteram] littera Bvicit] επεκρατησεν B1†sicut omnium nominum†] sicut omnino numquam editores Vindobonenses; putat excidisse adnotationem de nominibus elementorum plurali numero carentibus Keilfaciunt] faciant B‘uber, tuber, giber’ et ‘acer’, quando arborem significat, licet quibusdam ‘haec acerus’ nominativo dici debere placeat; sic et ‘piper, cicer,] ουθαρ υδνον κυρτωμα σφενδαμνος ερεβινθος B1 (cf. supra pp. 7, 15; 8, 24 et infra 15 et pp. 10, 8-9; 11, 13; 12, 26-28; 13, 30)virum] verum Blacunar] το καλωθων B1 (cf. supra p. 7, 15 et infra pp. 9, 8-9; 15; 10, 8-9; 11, 13; 12, 26-28; 13, 30)et B1‘alacer’] ο προθυμος B1 (cf. adn. ad 8-9)ut acris B1exigit] exegit B

Quotation layer

Verg. georg. 1, 131Verg. ecl. 3, 89

Verg. Aen. 3, 203

Verg. Aen. 3, 428Verg. Aen. 1, 119

Verg. Aen. 6, 684-685