Frg. Bob. nom. Passalacqua

Frg. Bob. nom. Passalacqua 19, 3-11 - 19, 12-20

193-113Quare ablativo casu dupliciter a quo vel a qui et a qua vel a qui, 4item dativo plurali quis vel quibus, a quis vel a quibus dicimus? 5Quoniam apud antiquos non solum qui viri, puta qui iudices, sed 6etiam ques viri, ques iudices, nec solum quae feminae sed etiam ques 7feminae dicebatur, ut iuxta regulam secundae et tertiae declinationis 8a quo quidem quis viris, a qui vero quibus viris merito fiat: 9quis ante ora patrum 10Et 11quis neque mos neque cultus erat. 12-2012Nomina similia pronominibus alius, ullus, nullus, unus, totus, alter, 13alterate, uter, uterque, neuter. Horum feminina ac neutra genitivum 14ac dativum casus singulares eosdem habent quos masculina, similiter 15ut pronomina, unde etiam similia his putantur: alia alius alii, ulla 16ullius ulli, nulla nullius nulli, una unius uni, tota totius toti, altera 17alterius alteri, alterutra alterutrius alterutri, utra utrius utri, utraque 18utriusque utrique, neutra neutrius neutri; similiter aliud alius alii, 19ullum ullius ulli, nullum nullius nulli, unum unius uni, totum totius 20toti, alterum alterius alteri, alterutrum alterutrius alterutri et cetera.

Critical apparatus

vero B: viro B1cetera] cetera. Explicit de pronomine feliciter. bono milicho romalco. B

Quotation layer

Verg. Aen. 1, 95Verg. Aen. 8, 316