Prisc. ars

Prisc. ars 18, 7, 2 - 18, 10, 3

Et haec quidem ipsorum nominum exigente natura, sic variantur casibus; quibus licet vel pronomina vel participia per eosdem casus coniungere, ut ille filius Pelei Achilles bellans multos interfecit 5Troianos et illius Pelei florentis virtute filius Achilles fuit. Idem licet per omnes casus facere: eosdem enim obliquos casus quos sibi adiungit nominativus potest etiam flexus idem 18, 5habere, sed non tamen eadem constructione verborum; 5nam ad alias transeunt verba personas, quippe nominativum desiderantia, ut filii Pelei fuit victoria Graiorum; filio Pelei cessit Hector; filium Pelei timuit Troia; filio Pelei floruit Graecia. Et haec quantum ad naturam ipsorum inter se nominum 10per varios casus construendorum. Verba quoque transitiva similiter variis solent casibus coniungi, ut miles eget imperatoris; Aeneas praemia donat Euryalo; Plato erudit Aristotelen; Cicero potitur laude. Quomodo autem nominativus obliquis apte possit construi 15quantum ratione potui comprehendere docebo [De constructione nominativi ad obliquos casus], quos tamen etiam flexus sibi defendit, ut Aeneas rex Troianorum; Aeneae regis Troianorum; Aeneae regi Troianorum; sic per reliquos casus quoque. Nominativus igitur casus nominum genetivo adiungitur 20quando possessio aliqua et possessor significatur, et nominativo quidem possessionem, genetivo autem possessorem proferimus, ut Hector filius Priami; Davus servus Simonis; Aeneas rex Troianorum; Patroclus amicus Achillis; patronus Verris Hortensius; quae sic interpretamur ut, adiuncto verbo possessionem 25significante, possessio quidem mutet nominativum in accusativum, possessor vero genetivum in nominativum, verbi huius natura hoc exigente ut intransitive quidem nominativum, transitive vero accusativum exigat. Quid est enim Hector filius Priami? Interpretantes dicimus: hoc est Hectorem filium Priamus possidet vel habet; patronus Verris Hortensius est? Id est patronum Verres Hortensium possidet. Licet tamen haec eadem, cum substantivo verbo adiungantur, tam genetivo quam dativo conectere, ut filius Priami et Priamo fuit Hector, et 18, 5Davus servus Simonis et Simoni, et Patroclus amicus Achillis et Achilli;

Critical apparatus

licet] in hoc verbo def. pAristotelen M P Q ante corr. R post corr. T Z: Aristotelem cett. om. J Y Alcuin. exc. Prisc. 1, 81, 47: De constructione nominativi ad obliquos casus delevit corrector in Z ω; De constructione nominativi ad obliquos YAeneae regis Troianorum; Aeneae regi Troianorum] om. Zinterpretamur cf. interpretatur passiva significatione 17, 27, 3 (III 125, 4), sed activa interpretamur 5, 81, 2 et 3 (II 191, 11 et 14) post. corr. Z: interpretamus ψ