Prisc. ars

Prisc. ars 18, 11, 1 - 18, 15, 2

similiter comes, socius, affinis, cognatus, vicinus, propinquus et similia, id est omnia ad possessionem pertinentia Vergilius in VII: est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae pro possideo natam. Sed magis dativo quasi ad 10ignorantes utimur, ut in supra dicto versu: nam ad scientes esse natam, nomen autem proprium ignorantes, dixisset mea vel mei nata, Lavinia est, subdistinctione posita post natam; contra autem, nomine quidem cognito, ignorata vero cuius esset nata, dixisset Lavinia, mea nata est, post Laviniam 15subdistinguendo, ut Vergilius in bucolico: si nescis, meus ille caper fuit ad scientem caprum, nescientem autem eius possessorem dixit; idem in eodem: est mihi namque domi pater, est iniusta noverca ad nescientem si sit pater. Alio quoque sensu invenis dativos pro genetivis, ut Vergilius in X: fusos cervix cui 20lactea crines / accipit pro cuius crines. Supra dictis vero ex contrario videntur illa proferri quae laudem vel vituperationem vel accidens aliquid ostendunt ab aliquo possideri: per nominativum enim possessorem in huiuscemodi significationis structura, per genetivum vero possessionem proferimus in essentiae demonstratione, ut magnae virtutis vir, id est magnam virtutem habens; egregiae pulchritudinis 18, 5mulier, id est egregiam pulchritudinem habens; nimiae tenacitatis homo, id est nimiam tenacitatem habens; extremae turpitudinis animal, id est extremam turpitudinem habens; albi quidem coloris est cygnus, nigri vero corvus, id est album colorem cygnus habens, corvus nigrum. Et Graeci quidem in 10huiuscemodi sensu genetivo tantum utuntur, Latini vero etiam ablativo frequentius utimur, ut magna virtute vir pro magnam virtutem habens; egregia pulchritudine mulier pro egregiam pulchritudinem habens; sic et similia Terentius in Andria: video unam adulescentulam, / forma ... ac vultu, 15Sosia, / adeo modesto, adeo venusto ut nihil supra. 15Similiter, quando consequentiam aliquam rerum per genetivum significant Graeci, ut Homerus: ο τις με ζντος κα επ χθον δερκομνοιο / σο κολαις παρ νηυσ βαρεας χερας ποσει, huiuscemodi sensum nos per ablativum proferimus: non me vivo et in terra videndo, id est dum ego vivo et in terra videor; necesse est enim huiuscemodi structurae sive nomen seu participium prolatum verbo interpretari, dum adverbio vel 18, 5eandem vim habentibus addito Vergilius in VII: non vobis rege Latino / divitis uber agri Troiaeve opulentia derit, id est dum rex sum Latinus vel donec Latinus regnat. Licet enim vel nominativum pro ablativo, et maxime nominum, cum 18, 5verbo substantivo ponere vel verbum cognatum significationi ipsius nominis, ut me doctore florent Musae, id est dum ego doctor sum;

Quotation layer

Verg. Aen. 7, 268

Verg. ecl. 3, 33Verg. ecl. 3, 23

Verg. Aen. 10, 137-138

Ter. Andr. 118-120 video unam] unam aspicio
ac vultu] et vultu
nihil] nil
Prisc. ars 18, 29, 2 et 18, 286, 1

Hom. Il. 1, 88-89 κοίλαις] κοίλῃς

Verg. Aen. 7, 261-262 vobis] nobis Don. Ortigr. 177, 33-34
Prisc. ars 5, 80, 4 cf. Claud. Don. Aen. 7, 260 cf. Don. Ortigr. 177, 33-34 cf. Mureth. 97, 18 cf. Sedul. Scot. in Don. mai. 144, 14-15

Critical apparatus

versu J M U post. corr. O Z Alcuin. exc. Prisc. 1, 83, 10: usu cett. crines] Potest tamen hoc (hoc s. l. Y) et (om. FW) ΠΗΡΙΠΟΙΗΤIΚΑ (ΠεΡΙΠΟΙΝΤΙΚΑ F; peripoeeti con Q; ΠΗΡΙΠΟΙΝΤΙΚΑ W; p(er)ΥΠΟΙΗΤΙΚΑ, corr. in ΠΗΡΥΠΟΙΗΤΙΚΑ, Y, s. res s. l.) esse (esse om. F), id est adquisitivum, ‘cui’ et (ad Q) ‘cuius pulchritudinem’: omnia enim quae bonum aut malum aliquid adquirunt dativo adiunguntur (adiuntur Y, corr.), ut ‘vigilo (virgilio T, fort. corr.) tibi, aro tibi’; Vergilius (vel Virg-; vere Q, corr.): ‘manent immota (immota manent O, corr.) tibi’ (manent immota tibi non leg. in T) e 18, 24, 2 ( et fort. 18, 142, 2) ex parte derivata mihi videntur; cf. Krehl ad l. et Rosellini 2015 praef. pp. XLVII-XLVIII ( cf. Verg. Aen 1, 257-258 manent immota tuorum / fata tibi) O Q in mg. F R T W Yturpitudinem] pulchritudinem ψ ante corr. Zfrequentius utimur] om. E I U X Alcuin. exc. Prisc. 1, 85, 4 edd.; utimur frequentius O Q W; del. D del. R T; sed cf. 2, 16, 2 (II 54, 15) sequimur Latini; 5, 61, 2 (II 180, 16-17) Latini ... utimur ⸤ut Homerus⸥] ut Homerus O Q W in mg. L s. l. T recepit van Putschen respuit Krehl respuit Hertz; om. cett.NHYCI post corr. W: om. D J Q Z; NHCI ω E F L P R U W X; NεCI T; NNCI I M O; NHNCI Yproferimus] ut si quis dicat O Alcuin. exc. Prisc. 1, 85, 9derit ω: opulenti aderit E I M T; deerit D F O Q post. corr. U X Y M R T W Z; desit (-t e corr.) L