Macr. verb. 167, 1 tit. - 167, 16-171, 11
1671 tit.DE DEFECTIVIS VERBIS VEL DICTIONIBVS
2-15Tam apud Graecos quam apud Latinos aliqua verba in
declinatione deficiunt. De his Graecorum ista definitio est:
tribus enim modis dicunt verborum evenire defectum, aut intellectu
5exigente aut litteris non convenientibus aut usu desistente.
Ex his in duobus prioribus modis servimus necessitati, in
tertio reverentiae vetustatis obsequimur. Per intellectum verba
deficiunt omnia quae dicuntur πεποιημένα, id est quae
ad similitudinem soni alicuius expressa sunt, ut
10‘λίγξε βιός’,
‘σίζε ὀφθαλμός’
et similia. In his enim verbis nec aliae personae quaerendae
sunt, nec in alios modos flectenda declinatio, quia tantum
voces sunt expressae ad soni imitationem quem assignare
15volumus.||
16-17111Litterarum inconvenientia deficiunt, quotiens verbum
habet ante ‘‑ω’ ‘μ’ vel ‘μν’: haec enim secundum regulam suam
proferri vel in paracimeno seu ypersyntelico vel in aoristo
seu mellonte non possunt, ut ‘νέμω’ cum regulariter fieri debuisset
20‘νένεμκα ἐνενέμκειν’, quia non potuerunt hae litterae
convenire, intercessit ‘η’, ‘νενέμηκα ἐνενεμήκειν’; item
‘ἐνέμ[φ]θην’ vel ‘νεμ[φ]θήσομαι’ eandem sumpsere litteram
propter euphoniam, ‘ἐνεμήθην νεμηθήσομαι’. Item [in] tertia
persona singulari‹s›, quae ‘τ’ habet in ultima syllaba,accepta
‘ν’ facit pluralem, ‘λέγεται λέγονται, μάχεται μάχονται’;
167, 5verum ‘κέκαρται’ in plurali declinatione ‘ν’ non potuit
admittere, ideoque defecit: sic ‘ἔσταλται’, sic ‘κέκοπται’ et
alia mille, et remedium de participio mutuata sunt. Alia
sunt apud illos quae consuetudo destituit, ut omnia verba
quae desinunt in ‘‑νω’, ‘λανθάνω, ἁνδάνω, μανθάνω’, quae
10nonnisi usque ad praeteritum imperfectum declinantur; similiter
et quae in ‘‑σκω’, ‘γηράσκω, τελίσκω, γαμίσκω,
τιτρώσκω’. Nam quod legimus ‘διδάξω’, a themate est non
‘διδάσκω’, sed ‘διδάχω’, cuius indicium est ‘διδαχή’. Idem patiuntur
quae in ‘‑υω’ exeunt dissyllabis maiora, ‘ὀμνύω
15ὄμνυμι, πηγνύω πήγνυμι, ῥηγνύω ῥήγνυμι’. Similiter imperfectum
praeteritum non excedunt et quae in ‘‑ειω’ exeunt,
ut ‘‹ὀ›κνείω, γαμησείω, βρωσείω’, nec non et quae ex monosyllabo
per ‘ἰῶτα’ geminantur, ut ‘τρῶ τιτρῶ, βῶ βιβῶ,
χρῶ κιχρῶ’. Haec omnia usque ad imperfectum tempus
20possunt extendi, non plus.
Apud Latinos deficiunt ‘inquam’ et ‘sum’. Nam sequentes
personae analogiam primae personae non servant: alterum
enim facit ‘inquam inquis inquit’, alterum ‘sum es est’,
et illud quidem in reliquis omnibus deficit temporibus; ‘sum’
5vero in aliud transit, ut tempora compleat, ‘eram fui ero’.
Sunt quae in prima solum persona deficiunt, ‘ovas ovat’:
‘ovo’ enim lectum non est; similiter ‘daris datur’.
‘Soleo’ nescit futurum; ‘verro’ perfectum ignorat. ‘Genui’
ex quo themate venit nullus scit, licet Varro dixerit ‘genunt’.
10Nec mirum: nam et apud Graecos tam praeterita invenies
quam futura quae praesenti careant, ‘ἤνεγκα, ἔδραμον, οἴσω’.
Critical apparatus
DE] De defectivis verbis. Tam apud Graecos quam apud Latinos deficiunt verba in declinatione. Tribus enim modis dicunt verborum evenire defectum, aut intellectu exigente aut litteris non convenientibus aut usu desistente. In primis duobus necessitati, in tertio vero reverentiae obsequimur vetustatis. Intellectu deficiunt illa quae dicuntur πεποιημένα, id est quae ad similitudinem soni alicuius expressa sunt, ut λίγξε βιός, σίζε ὀφθαλμός et similia. In his enim verbis nec ulla persona nec modus declinationis quaeritur DE DEFECTIVIS ~ 167, 15 volumus Pἐνέμθην vel νεμθήσομαι tempt. Jan: ενεμφθην vel νεμφθησομαι P om. Keil: in Psingularis Keil: singulari Pἔσταλται ed. princ.: εσταλτε PIdem Putschius: Item Pὀκνείω ed. princ.: κνειω Pdeficit Keil: defecit Pοἴσω] οἴσω. explicuit defloratio de libro Ambrosii Macrobii Theodosii quam Iohannes carpserat ad discendas grecorum verborum regulas. Diana grece dicitur Arthemis quasi hero (corr. ero) temis hoc est aerem caecans P
Quotation layer
Varro Men. 35