Prisc. ars

Prisc. ars 18, 16, 1 - 18, 19, 2

nam participia raro sic proferuntur pro me docente ut dicam dum ego docens sum: verbum vero cognatum significationi ipsius nominis quod per ablativum profertur ponimus, ut me doctore, dum ego doceo; illo imperatore, 5donec ille imperat; pietate manente, dum pietas manet; virtute florente, quoad virtus floret. Comparativa quoque et superlativa Graeci genetivo adiungunt, nos autem comparativa quidem ablativo, ut fortior 15Achilles Hectore, superlativa vero genetivo, ut fortissime gentis, de quibus latius in libro tertio de nominis comparatione dicentes tractavimus. Verbialia quoque in -or desinentia vel -rix transitiva, quae a verbis actum aliquem significantibus fiunt, genetivo iunguntur, 20ut amo illum, amator et amatrix illius; doctor doctrix; munitor munitrix; lector lectrix; tonsor tonstrix; mirator miratrix Lucanus in VIIII: impressit dentes Haemorrhois aspera Tullo, / magnanimo iuveni miratorique Catonis. Similiter genetivo adiunguntur participialia plerumque vel participiorum transitivorum absque tempore vim habentia (transitiva autem participia sunt quae a transitivis verbis nascuntur, ut amo illum, amans illum; fido illi, fidens illi; invideo 18, 5tibi, invidens tibi), nisi sint passiva, id est futuri passivorum similia (tunc enim dativo vel ablativo adiunguntur, sicut et participia eiusdem formae, id est in -dus desinentia), ut amans illius; similiter abundans, sapiens, patiens, fidens Vergilius in II Aeneidos: obtulerat fidens animi atque in utrumque 10paratus; 10similiter inops, praeceps Vergilius in IIII Aeneidos: saevit inops animi; idem in VIIII et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon; similiter cupidus, rapidus, avidus Vergilius in VIIII: ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi / Ascanium prohibent; fidus illius Vergilius 15in XII: praeterea regina, tui fidissima, dextra / occidit ipsa sua doctus grammaticae, prodigus animae Horatius carminum I: Regulum et Scauros animaeque magnae / prodigum Paulum Abundans illius rei nomen est, nam participium ablativo, quomodo et verbum eius, coniungitur Vergilius in bucolico: quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans; Cicero pro Cluentio: mulier abundat audacia; idem pro 18, 5Cornelio II: quis tam abundans copiis.

Quotation layer

Verg. Aen. 1, 96 Serv. Aen. 1, 96 Prisc. ars 3, 17, 4 cf. Char. 199, 32-200, 3 cf. Dosith. 28, 3 cf. Ars Bob. 8, 14-18 cf. Serv. in Don. GL IV 407, 30-32 cf. s.serv.don GL IV 431, 22-25 cf. Explan. in Don. GL IV 492, 28-29 cf. Aug. ars 7 cf. Pomp. GL V 158, 12-13 cf. Ars Ambr. 37, 352 cf. Ars Bern. GL Suppl. 80, 16 cf. Sedul. Scot. in Don. min. 12, 54

Lucan. 9, 806-807

Verg. Aen. 2, 61 cf. Char. 379, 30-380, 1

Verg. Aen. 4, 300 Arus. 48, 10 cf. Synon. Cic. 428, 9 Verg. Aen. 9, 685 cf. Serv. Aen. 9, 685

Verg. Aen. 9, 661-662 Arus. 6, 23

Verg. Aen. 12, 659-660 Prisc. ars 18, 24, 3 Arus. 39, 10

Hor. carm. 1, 12, 37-38

Cic. Cluent. 184 Arus. 5, 9 Cic. or. frg. A 18, 16 Schoell (Corn. II frg. 16 p. 64 Puccioni) Arus. 5, 6-7 Verg. ecl. 2, 20 abundans] habundans Ps. Prob. app. 2, 49 p. 16
Arus. 5, 5 cf. Ps. Prob. app. 2, 49 p. 16

Critical apparatus

Verbialia (IJPQRXZ; verbilia E; verb/alia OTW) ω: verbalia D e corr. E F J L M R U X Yparticipialia D F J P Q post corr. R T U W X Y: participia M corr. s. l. Z; participalia E I L ante corr. R T X; participalia nomina Opassiva vel positiva s. l. add. D E I O U post corr. (quod erat ante corr. non leg.) W: positiva ω L M P vel passiva s. l. add. Q R T X ante corr. Z; passiva vel positiva passiva vel del. Y; positiva vel passiva F; possessiva JTmarus I J P Q R T corr. in thmarus W Y: marus corr. al. m. D X Z; tmars E; t:marus F; tinarus L ut vid. O; timaris corr. in timarus M; /// marus U