Prisc. ars

Prisc. ars 18, 19, 3 - 18, 22, 3

Similiter patiens, quando nomen est, genetivo sociatur Lucanus in VIIII: qua niger astriferis conectitur axibus aer, / quodque patet terras 5inter lunaeque meatus, ... semidei manes habitant, quos ignea virtus / innocuos vita patientes aetheris imi / fecit et aeternos animam collegit in orbes; Vergilius in II georgicon: patientem vomeris unci , quando participium, accusativo, sicut et verbum ex quo venit, patior illam rem, patiens illam rem 10Vergilius in III Aeneidos: haut impune quidem, nec talia passus Ulixes. Amans illius Cicero pro Caelio: clarissimi ac fortissimi patriaeque amantissimi; Sallustius in Catilinario: alieni appetens, sui profusus (et attende quod voce passiva profusus, quia magis actum signifcat, genetivo est coniunctum). 15Similiter, si dicam doctus grammaticam, participium est: doceor enim grammaticam dicimus et necesse est, ut diximus, casum quem verba sequuntur etiam participia sequi; doctus grammaticae nomen est; fugitans litium nomen est, nam fugitans lites participium: dicimus enim fugito, fugitas 20lites Terentius in Phormione: erus liberalis est et fugitans litium. Similiter praefectus urbis nomen est, praefectus urbi participium; verbum enim dativo coniungitur, praeficio tibi. Et postremo omnia quae similem habent significationem in -or desinentibus verbialibus transitivis genetivo solent iungi, ut dubius illius rei; similiter anceps illius rei, nescius, expers, 18, 5doctus, peritus. 5Similiter genetivo adiunguntur omnia quae obtineri vel desiderari aliquid ostendunt vel contraria his; et obtineri quidem aliquid ostendunt dives, copiosus, opulentus, capax, tenax Vergilius in I Aeneidos: ditissimus agri / Phoenicum; idem in II georgicon: dives opum variarum et quae 10desiderari aliquid ostendunt, avarus illius rei, cupidus, avidus, studiosus; contra vero deesse aliquid significantia, egenus, indiga, inops, pauper, vacuus Horatius in I sermonum: horum / semper ego optarim pauperrimus esse bonorum; idem in II: ...: sic vacuum cerebri populum Phaeaca putavit.

Quotation layer

Lucan. 9, 5-9Verg. georg. 2, 223 Arus. 80, 18

Verg. Aen. 3, 628 haut] haud Prisc. ars 18, 230, 2
Prisc. ars 18, 230, 2

Cic. Cael. 34 fortissimi patriaeque] fortissimi viri patriaeque Cic. Cael. 34
Sall. Catil. 5, 4 alieni appetens] adpetens alieni Ad Cuimn. 66, 168
Cledon. 99, 13 cf. Ps. Prob. inst. GL IV 142, 18 cf. Ad Cuimn. 66, 168 cf. Synon. Cic. 414, 11

Ter. Phorm. 623 cf. Don. Ter. Phorm. 623 Arus. 41, 16-17 Diom. GL I 311, 28 Dosith. 67, 4 cf. Prisc. ars 17, 94, 1 et 18, 183, 1 cf. Prisc. part. 116, 11 cf. Char. 126, 25 cf. Ps. Prob. inst. GL IV 142, 18-19 cf. Cledon. 99, 13

Verg. Aen. 1, 343-344 cf. Serv. auct. Aen. 1, 343-344 cf. Ps. Cassiod. de orat. p.59, 6-7 cf. Ad Cuimn. 44, 166 cf. Sedul. Scot. in Don. min. 11, 40 Prisc. ars 18, 29, 1 cf. Pomp. GL V 158, 16-21 cf. Serv. Aen. 1, 96 Verg. georg. 2, 468 Serv. auct. Aen. 4, 263 et 9, 641 Ad Cuimn. 66, 169 cf. Porph. Hor. sat. 2, 3, 142 cf. Schol. Hor. sat. 1, 1, 78-79

Hor. sat. 1, 1, 78-79 cf. Schol. Hor. sat. 1, 1, 78-79 Hor. sat. 2, 2, 118-120Iuv. 15, 23 sic vacuum cerebri] tam vacui capitis
vacuum cerebri] vacuus cerebro Prisc. ars 18, 31, 2
cf. Prisc. ars 18, 31, 2

Critical apparatus

haut] aut ω corr. E O Q J; haud D U; at Iac fortissimi patriaeque amantissimi suppl. in mg. Z: om. Z; parieque Pfugitas ] fugitas hinc inc. f. 1r frg. Bern.2praeficio ω Alcuin. exc. Prisc. 1, 89, 31: praeficior J L U X Y frg. Bern.2 post. corr. F post corr. R T; praeficio vel praeficior Overbialibus ω: verbalibus D F L U post corr. M O T W X Yvel] vel ~ 22, 2 (p. 25, 7) ostendunt om. L Z; vel ~ 22, 2 (p. 25, 7) ostendunt suppl. in mg. L Zindiga ω Alcuin. exc. Prisc. 1, 90, 8: indaga P; indigus cf. Rosellini 2019, 233-239 ed. Ven. 1470 edd.‹...›] lac. statuit Hertz