Prisc. ars

Prisc. ars 18, 23, 1 - 18, 26, 1

Licet autem, ut dictum est, in omnibus possessionibus et pronomen vel nomen possessivum pro genetivo primitivi et dativum pro eo ponere, ut Evandrius filius fuit Pallas et Evandri filius et Evandro filius fuit Pallas; Telamonius filius 5fuit Aiax et Telamonis et Telamoni filius fuit Aiax; pater meus fuit Aristarchus et pater mei et pater mihi; cliens Tullianus fuit Roscius et cliens Tullii et Tullio fuit Roscius. Similiter omnia ad aliquid eandem constructionem servant: et 18, 5haec enim possidentur. Maxime autem quando ad gratiam vel utilitatem alicuius, vel contra, aliquid fieri volumus significare, dativis utimur Lucanus in II: urbi pater est urbique maritus, id est ad utilitatem urbis et pater fieri passus est et maritus. Similiter ergo 10possumus dicere fortis patriae sum et multis fortior patriae sum et omnium utilissimus patriae sum et cunctorum piissimus patriae sum: nam positivorum constructio etiam comparativis et superlativis servatur extra suam illorum constructionem quam habent in comparando. 15 Huiuscemodi autem constructiones, id est quae dativo adiunguntur tam nominum quam verborum, acquisitivas Graeci vocaverunt, id est περιποιητικς, quae nobis aliquid boni malive acquirunt. Quorum pleraque a verbis derivantur vel generant verba suntque adiectiva, ut utilis tibi sum vel 20inutilis, commodus illi sum vel incommodus, fidus (cuius tamen superlativum etiam genetivo adiunxit Vergilius in XII: praeterea regina, tui fidissima, dextra / occidit ipsa sua); similiter damnosus, periculosus, carus, facilis, difficilis, quaestuosus, vendibilis et omnia similia quae ferre aliquid 25commodi vel incommodi demonstrantur. Quid est enim aliud utilis tibi sum nisi utilitatem tibi ferens, calamitosus, calamitatem ferens? Et postremo omnia verbialia in -lis vel in -dus desinentia participiis futuris similia dativum asciscunt, ut mirabilis, legibilis, orabilis, amabilis mihi est; penetrabilis et penetralis, extricabilis, dicendus, amandus, docendus et similia, docilis 18, 5et docibilis (sed docilis est qui facile docetur, docibilis qui facile discitur, quomodo penetralis qui in intimis est partibus, penetrabilis qui facile penetratur). Aequiperantia etiam, quomodo et verba quae Graeci σοπαλ vocant, et subiecta vel superposita, quae παναβεβηκτα, 10quae tamen et ipsa ad aliquid sunt dicta, de quibus iam diximus (subiecta vero vel superposita dicuntur quod licet ea et subicere et praeponere, ut pater filii, vel filio, est pater et filius patris, vel patri, est filius; similiter dominus servus, imperator miles, tyrannus armiger, satelles rex, erus famulus, 15cliens patronus), licet quovis ordine per utrumque casum proferre;

Critical apparatus

fuit ω: om. ψ; et telamonis (ut vid.) et telamoni suppl. al. m. in mg. Z; sicut corr. al. m. D; om. J R Hertzet ‘cliens Tullii’ et ‘Tullio fuit Roscius’ suppl. s. l. al. m. Z: om. Zpatriae] patris P; patri L vel e s. l. add. al. m. Zderivantur D M Z: dirivantur cett.verbialia ω: verbalia D F O U Y frg. Bern.2 e corr. M e corr. T e corr. W Xetiam] tam genetivo quam dativo in t. L O; R s. iunguntur s. l. Yἰσοπαλῆ] CΟΠΑΛΗ (COΠΑΛΗ P, CΟΠΑΛΙ Z, corr. in ICΟΠΑΛΙ ut vid.) ψproferre] vel quod ipsa possessio vel superposita est ut dominus pater vel subiecta ut filius servus postea del. O Q in mg. R W Y; supraposita O; possunt W; supra possessorem R Y; esse ? W; vd. Rosellini 2023, praef. p. XLVIII

Quotation layer

Lucan. 2, 388

Verg. Aen. 12, 659-660 Prisc. ars 18, 18, 5 Arus. 39, 10