Prisc. ars

Prisc. ars 18, 26, 2 - 18, 30, 1

similis quoque et dissimilis, par, impar, aequus, iniquus, amicus, inimicus, comes, socius, affinis, cognatus, propinquus, vicinus, commilito, contubernalis Terentius in eunucho: quid tibi ego plura dicam? Domini similis es; 20Iuvenalis in II: non similis tibi, Cynthia; Cicero pro Marcello: simillimum deo iudico; Lucanus in X: quem metuis, par huius erat; idem in VIIII: par geminis Chiron et idem quod carcinos ardens / Scorpios. Accusativo quoque nominativi adiunguntur figurate quando quod parti accidit hoc toti redditur; et totum quidem per 18, 5nominativum, pars autem per accusativum profertur, ut fortis dextram pro fortem dextram habens; celer pedes pro celeres pedes habens; sapiens animam pro sapientem animam habens; albus colorem pro album colorem habens. Et in omnibus subaudiendum qui est, etiam si obliquentur, ut albi colorem 10equi, id est equi eius qui est albi coloris; albo colorem equo; album colorem equum; sic etiam per pluralia: albi colorem equi oblati sunt imperatori; alborum colorem equorum corpus fuit; albis colorem equis vehitur; albos colorem equos iungit; nam quicumque casus nominativo adiunguntur etiam cum declinato construi possunt Vergilius in I: nuda genu nodoque sinus collecta fuentes; idem in VI: lacerum crudeliter ora, / ora manusque ambas populataque tempora raptis / auribus; 18, 5idem in V: intentaque brachia remis / intenti. Ablativus etiam coniungitur nominativo quando per eum aliquid evenire demonstratur illi qui per nominativum profertur, 18, 5ut acutus oculis, id est per oculos; validus viribus, id est per vires; gloriosus laude, id est per laudem; in hoc sensu Graeci quidem dativo, nos vero ablativo utimur. Et, quod supra quoque ostendimus, quando haberi aliquid vel consequi per genetivum Graeci ostendunt, nos ablativo utimur, ut μεγλης 10ρετς νήρ, id est magnam virtutem habens vir, Latini magna virtute vir dicunt; frequenter tamen et genetivo secundum Graecos in hoc sensu utuntur, ut magnae virtutis vir Vergilius in I: ditissimus agri / Phoenicum; idem: dives equum, dives pictai vestis et auri; Sallustius in Iugurthino: 15homines veteris prosapiae, multarum imaginum ac nullius stipendii; Terentius in Andria: forte unam aspicio adulescentulam, / forma ... ac vultu, Sosia, / adeo modesto, adeo venusto, hoc est virginem, quae habebat formam ac vultum modestum et venustum. Similiter in consequentiae significatione illi genetivo, nos ablativo utimur tantum, ut μο ρντος τν παδα τυψες, id est dum ego video, puerum cecidisti, quod nos dicimus me vidente puerum cecidisti; Augusto imperatore Alexandria 18, 5provincia facta est, id est cum Augustus erat imperator; Bruto defensore liberata est tyranno respublica, id est cum defensor eius fuerat Brutus; Sylla victore perierunt Romani pro cum victor fuerat Sylla. In hoc autem sensu, ut ostendimus, non licet genetivo uti pro ablativo.

Quotation layer

Iuv. 6, 7 non similis] haut similis
Ter. Eun. 496 plura] multa Prisc. ars 18, 248, 2 (66, 11-12 Rosellini)
es] est Prisc. ars 18, 248, 2 (66, 11-12 Rosellini)

Cic. Marcell. 8 Serv. Aen. 2, 794 Serv. georg. 2, 131 Prisc. ars 3, 18, 2 cf. Ars. Bern. GL Suppl. 80, 17-18 cf. Don. Ortigr. 89, 674-675 Lucan. 9, 536-537 Scorpios] umidus Aegoceros
Lucan. 10, 382

Verg. Aen. 1, 320 Claud. Don. Aen. 1, 320 et 3, 594 Serv. Aen. 1, 320 et cf. 2, 132 cf. Prisc. ars 7, 87, 6; 18, 199, 2 et 18, 274, 1 cf. Diom. GL I 440, 18 cf. Fortun. 3, 10 cf. Serv. auct. Aen. 2, 273 cf. Schol. Hor. carm. 4, 11, 5 Verg. Aen. 6, 495-497Verg. Aen. 5, 136-137 Prisc. ars 8, 9, 5 Claud. Don. Aen. 5, 136-137 Non. pp. 328, 39-329, 2

Verg. Aen. 1, 343-344 Prisc. ars 18, 22, 2 Verg. Aen. 9, 26 equum] ecum
Serv. Aen. 1, 14; 7, 11; 9, 26 et 9, 641 Serv. auct. Aen. 1, 343; 2, 22; 4, 263 et 9, 26 Ps. Iul. Ruf. schem. lex. 28 p. 55, 6-7

Sall. Iug. 85, 10 homines veteris prosapiae, multarum imaginum ac nullius stipendii] hominem veteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi
Prisc. ars 18, 285, 3 et 18, 293, 4
Ter. Andr. 118-120 Prisc. ars 18, 14, 1

Critical apparatus

Marcello] M. Marcello Hertz ex corr. cod. RVIIII Q Z: om. P; VIII vel α χ; circanos fort. corr. Zdextram e corr. γ δ Alcuin. exc. Prisc. 1, 94, 6: dexterae P; dextr[.] corr. in dextra Z; dextre β corr. in -am R T; dextrae L; dextra Epro ‘sapientem animam] om. Palbo e coni. D E F J M O U Y frg. Bern.2 cod. A sed albi cod. C, deest B Alcuin. exc. Prisc. 1, 94, 10: albi ω corr. I R T Xalbum e coni. γ δ s. l. R in mg. X cod. A sed albi cod. C, deest B Alcuin. exc. Prisc. 1, 94, 11: albi ω corr. T; om. R Xalborum] album P; albor( ) u(m) s. l. al. m. Zcorpus fuit] corpus magnum fuit L Q; corpus fuit magnum M; magnum O cui notae alia m. add. scilicet ... vel parvum Wvehitur e coni. L U e corr. J O W: venitur ω; ve/itur Tcum ~ declinato P Q nominativo s.l. add. al. m. Z Alcuin. exc. Prisc. 1, 94, 15: del. Q cett.; scilicet cum W; cum D Tora suppl. in mg. L in t. O: om. L M O Uἔτυψες cf. infra 18, 115, 1 et vd. Schwyzer p. 753; Horrocks pp. 143-144; Holton pp. 1617-1618 ω: