Prisc. ars 18 tit. - 18, 4, 1
PRISCIANI CAESARIENSIS ARS
LIBER XVIII
DE CONSTRUCTIONE
11In superiore libro, de articularium dictionum et pronominum
5tractantes constructionibus, necessario plurima etiam de
nominis et verbi constructionibus, sine quibus illa orationem
perfectam complere nequeunt, diximus, quippe quae ex
2maxima parte communes eis sunt cum illis.
2In hoc quoque de
nominibus et verbis praecipue, quamvis et de ceteris partibus,
10cum eis etiam plurima inveniantur communia, exponemus.
Ergo minime mireris si eadem exempla constructionum
repetantur, cum in plerisque consimiles sint supra dictorum et
3dicendorum rationes.
3Singulorum igitur casuum per ordinem
constructiones videamus.
2115Nominativus et vocativus absoluti sunt, id est per unam
personam intransitive possunt proferri, ut ‘ego Priscianus
2ambulo, tu Plato philosopharis, Aristoteles disputat’.
2Et si
substantivis verbis vel vocativis iungantur primae et secundae
personae, non egent pronominibus, quippe essentiam sui vel
20nominationem significantes, ut ‘homo sum, Cicero nominor’;
3sin aliis consocientur verbis, tunc necessario adiunguntur
pronominibus, ut ipsius essentiae praesentis demonstratione
transeant a tertia persona conexione pronominum ad primam
vel secundam, ut ‘ego Priscianus scribo, tu Apollonius’, vel
‘Apolloni, scribis’.
31Et sciendum quod vocativus non eget pronomine, quippe
cum secundam sua voce finiat personam, ut ‘Apolloni, legis’
18, 5vel ‘lege; Terenti, scribis’ vel ‘scribe’ – Vergilius in X: ‘vigilasne,
deum gens, / Aenea? Vigila’; Persius: ‘censoremve tuum
vel quod trabeate salutas’ –, quamvis ad perfectam significationem
2bene additur indicativo verbo ‘tu’ nominativus.
2Si vero
tollamus pronomina ab hac constructione quae nominativo
10construitur, dicendo ‘Priscianus scribo, Apollonius scribis’,
41soloecismum facimus:
41nam nomina per se et participia absque
vocativo casu tertiae sunt personae.