Prisc. ars

Prisc. ars 18, 125, 1 - 18, 129, 1

Homerus: α κ[ν] μοι ς μεμαυα παρασταης, γλαυκπι; α κν μοι δ Ζες αγοχος κα θήνη; interrogative 5quoque ν ponentes cum optativis proferunt Plato in I Alcibiade: πτερν δξαι σοι εναι, γαθ κακ; Quod autem Latini quoque omnibus temporibus subiunctivi modi etiam in optativo utuntur ostendit tam usus quam antiquiores Donato artium scriptores Vergilius in VI: Hac 10Troiana tenus fuerit Fortuna secuta; 10ecce hic fuerit optative posuit in precatione Aeneae, hoc verbum quod tam praeteriti perfecti quam futuri potest esse, quod Donatus et quidam alii subiunctivi tantummodo putant esse, cum aliae omnes voces optativi communes sint etiam subiunctivo; ergo non immerito, 15in supra dicta Attica constructione qua illi optativis utuntur, hoc quoque tempore indifferenter nostri sunt usi. Inveniuntur tamen etiam nostri poetae saepe metri causa | indicativis pro subiunctivis usi, ut Horatius in II carminum: Me truncus illapsus cerebro / sustulerat, nisi Faunus ictum / dextra 20levasset, sustulerat pro sustulisset posuit propter metrum. QUAE GENERA VEL SIGNIFICATIONES VERBORUM QUIBUS CONSTRUUNTUR CASIBUS Quoniam igitur de constructione modorum verbi dictum est, qui omnes eundem casum sequuntur quem genus sive 18, 5signifIcatio verbi exigit, quam διάθεσιν Graeci vocant, de hac quoque diligentissime est quaerendum. Sciendum itaque quod omnia activa apud Latinos, quae faciunt a se passiva, quae et transitiva sunt in homines, sine dubio accusativo adiunguntur, ut oro te, quia habet etiam 10passivum oror a te. Similiter accuso te, accusor a te; curo te, curor a te; audio te, audior a te; patro te, patror a te; impetro te, impetror a te; temno te, temnor a te; neglego te, neglegor a te; despicio te, despicior a te; sentio te, sentior a te; impedio te, impedior a te; inchoo te, inchoor a te; incipio te, incipior a te. 15Similiter etiam neutra vel deponentia actum significantia cum transitione in quodcumque accusativum sequuntur, ut facio doctum, eo iter, navigo pontum, ardeo uxorem quando pro amo accipitur Vergilius in bucolico: formosum pastor Corydon ardebat Alexin; dedisco illam rem Lucanus in I: dedidicit iam pace ducem (Cicero tamen simplicis eius passivum protulit de praetura urbana: dum est unde ius civile discatur); Terentius in adelphis: | nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulum / aliquo abeam atque edormiscam hoc villi (pro hoc villum, quod est diminutivum vini); Vergilius in II Aeneidos: pars stupet innuptae donum exitiale 18, 5Minervae; Horatius in I carminum: nec muliebriter / expavit enses. Similiter dicimus doleo pedem, ferveo pectus, ambulo spatium. Sic etiam deponentia transitiva actum significantia: sequor hominem, loquor fabulam, expiscor socium, experior rem, arbitror iustitiam, reor veritatem, suspicor inimicum.

Critical apparatus

Homerus: ‘αἴ κέ[ν] μοι ὣς μεμαυῖα παρασταίης, γλαυκῶπι’; ‘αἴ κέν μοι δώῃ Ζεὺς αἰγίοχος καὶ Ἀθήνη’] om. O; om. Q; κεν vel α χ‘πότερ᾽ἂν δέξαιό σοι ε‹ἶ›ναι, ἀγαθὰ ἢ κακά’;] om. D Q; εNAI vel α χQuod] Quod ab hoc verbo rursus inc. Pergo non immerito, in supra dicta Attica constructione qua illi optativis utuntur, hoc quoque tempore indifferenter nostri sunt usi.] om. P; u/si fort. erat visi Zmetri ψ E Q ante corr. U X Alcuin. exc. Prisc. 2, 23, 17: metrica fort. α D F corr. J L M O R T post corr. U V W Y; metricas corr. in metrica Iin II carminum] om. Ppropter metrum] om. Pconstruuntur casibus D W Z: om. spatio relicto O; XI add. Q; f. 23 v P; casibus construuntur P cett.; om. R; casibus suppl. s. l. RQuoniam igitur de constructione modorum verbi dictum est, qui omnes eundem casum sequuntur quem genus sive signifIcatio verbi exigit, quam διάθεσιν Graeci vocant, de hac quoque diligentissime est quaerendum.] om. P; ΔΙΑΤεCHN Zdoctum] domum codd. codd. AC tantum exstant Alcuin. exc. Prisc. 2, 27, 17 correxit cl. 18, 155, 1 Rosellini 2023dedidicit e Lucan. D M O R post corr. T V W X fort. ante corr. J: dedicit ω ψ corr. E F post corr. J L corr. Q; didicit I U; dedididicit corr. in dedicit Y

Quotation layer

Hom. Od. 13, 389Hom. Il. 8, 287 Ζεὺς αἰγίοχος] Ζεύς τ᾽αἰγίοχος
Plat. Alc. 1 115c

Verg. Aen. 6, 62

Hor. carm. 2, 17, 27-29

Verg. ecl. 2, 1 Porph. Hor. epod. 14, 9 Arus. 1, 515 et 6, 1-2 Schol. Hor. epod. 14, 9 Schol. Hor. carm. 4, 9, 13 Prisc. ars 8, 13, 4; 18, 154, 2 et 18, 192, 2

Cic. Verr. II 1, 115 Prisc. ars 18, 115, 3 Lucan. 1, 131

Hor. carm. 1, 37, 22-23 enses] ensem
Ter. Ad. 785-786 hae] haec
hoc villi] hoc vini Arus. 37, 14
Arus. 37, 14
Verg. Aen. 2, 31