Prisc. ars

Prisc. ars 18, 129, 2 - 18, 134, 1

10Sunt tamen tam ex his quaedam quam ex activis quae cum accusativo etiam dativo adiunguntur, quae sunt acquisitiva, de quibus mox dicetur, ut do tibi aurum, dono illi servum; dicitur tamen et in eodem sensu dono illum servo more Attico Vergilius in V: Sergestum Aeneas promisso munere 15donat; similiter praebeo, praesto, exhibeo, mando, polliceor, muneror, indico, exprobro tibi illam rem; similiter dicimus praepono tibi illum et praefero et praeficio. Pauca sunt quae activa voce transitive soli dativo adiunguntur, ut noceo tibi, invideo, maledico, benedico, praeniteo 20Horatius in I carminum: cur tibi iunior / laesa praeniteat fide; dissideo tibi Horatius in II carminum: redditum Cyri solio Phraatem / dissidens plebi numero beatorum / eximit Virtus; quamvis, si quis attente haec quoque inspiciat, inter acquisitiva vel aequiperantia sunt ponenda: noceo tibi est nocens tibi fio; 25invideo tibi, | quasi non videns tibi fio, hoc est non ferens te bene agentem videre; maledico tibi, contra te dico male. Inveniuntur tamen pauca quorum quamvis actus transeat in aliam personam non habent tamen passiva, ut facio et ex eo cum infinitis verbis composita, ut calefacio, tepefacio, obstupefacio; pro passivo quoque eorum fio et ex eo similiter 18, 5composita accipiuntur, ut calefio, tepefio, obstupefio et similia; cum praepositionibus enim compositum facio plerumque habet passivum, ut perficio perficior; afficio afficior; inficio inficior; efficio efficior et similia. Illa quoque verba activorum vocem habentia quorum actus ad res carentes loquella pertinent primas quidem et secundas voces non possunt naturaliter passivas habere, quippe cum 18, 10nec de se loqui ipsae quid patiuntur possint, quod est primae personae, nec ad eas, cum careant auditu, qui proprie pertinet ad secundam personam, loqui possimus; tertiam vero habent personam, de qua inter primam et secundam loquella recte fieri potest, ut laboratur vestis, unde Vergilius in I Aeneidos: 15arte laboratae vestes; potatur fluvius, Iuvenalis in IIII: epotaque flumina Medo / prandente. Similiter dicimus cenatur piscis, prandetur holus, decurritur spatium, unde Terentius in adelphis: decurso iam spatio. DE PASSIVIS 20Passiva ablativo vel dativo transitive adiunguntur, ut doceor a te et tibi, videor ab illo et illi; similiter passivam vim habentia neutralia vel deponentia, ut vapulo a te et tibi, exulo, nascor, patior. Licet tamen etiam accusativum addere his quibus per diversas res fieri solet passio, ut doceor a te litteras, pascor carnem, vituperor insipientiam Vergi|lius in IIII Aeneidos: testor, cara, deos et te, germana, tuumque / 18, 5dulce caput, magicas invitam accingier artes; et docemur enim et pascimur et vituperamur et accingimur diversis rebus; nasci enim et exulare ad unam rem pertinet ipsius natus et exilii. DE COMMUNIBUS Communia, quando actum significant, activorum constructionem, quando passionem, passivorum sequuntur, ut criminor te et criminor a te, veneror te et veneror a te.

Quotation layer

Verg. Aen. 5, 282

Hor. carm. 1, 33, 3-4Hor. carm. 2, 2, 17-19 Phraatem] Phrahatem

Iuv. 10, 177-178 Prisc. ars 8, 10, 3 et 9, 49, 4 Ter. Ad. 860 Prisc. ars 18, 53, 2 Verg. Aen. 1, 639 Prisc. ars 11, 21, 1

Verg. Aen. 4, 492-493 Prisc. ars 17, 102, 2 Arus. 6, 12-13

Critical apparatus

Phraatem] Phraaten docte D O Wne‹c›] ne β ψ M; nec post corr. R T Z cett.; re corr. in ne Lpossint] possunt E L M O Alcuin. exc. Prisc. 2, 27, 52II‹II›] II cf. 8, 10, 3; 9, 49, 4 ω corr. tacite KrehlDE PASSIVIS] om. sp. vac. relicto O Q; DE PASSIVIS ET NEUTRALIBUS PASSIVAM VIM HABENTIBUS ET DE DEPONENTIBUS Winsipientiam e lectione codicis Langer. (Guelferb. 85.7) Krehl: insipientem ω Alcuin. exc. Prisc. 2, 28, 7; incipientem van PutschenDE COMMUNIBUS] om. Oet ‘criminor a te] om. Z