Prisc. ars

Prisc. ars 18, 139, 3 - 18, 144, 1

nam is qui patitur in signifcatione passiva transfert accusativum, qui ad se pertinebat cum activum proferebatur verbum, in nominativum adiunctum 15passivo, qui in ipso verbo, ut saepe diximus, intellegitur etiam si non apponatur, contra vero nominativum agentis in ablativum, ut erudio te, erudior a te; tango te, tangor a te. Itaque communia utrumque habent modum constructionis. Verborum vero alia ad corpus, alia ad animam, alia ad utrumque, alia ad extrinsecus accidentia pertinent: ad corpus lavo te, tondeo, vulnero, sordido; ad animam erudio, doceo, instituo, moneo, consulo, suadeo; ad utrumque laedo, 18, 5offendo, moveo, noceo, maledico, benedico, provideo [alto providens]; ad extrinsecus accidentia dito, impero, subigo, domo. Sunt alia communia omnium supra dictorum, ut facio te doctum vel formosum vel felicem. Inveniuntur quaedam quae activa voce et constructione tamen passivam habent 18, 5significationem, et passiva activam, ut timeo te et timeor a te; metuo te et metuor a te Lucanus in V: dum metuar semper terraque expecter ab omni. Et sunt alia laudativa vel vituperativa, ut cano, praedico, laudo, celebro, amplifico, vitupero, culpo, reprehendo, incuso, 10accuso, insimulo, suscenseo; 10alia artificiorum, ut philosophor, poetor, architector, modulor, medicor et medico et medeor Vergilius in II georgicon: et senibus medicantur anhelis; idem in I georgicon: semina vidi equidem multos medicare serentes. Sunt alia deceptiva, ut fallo, decipio, eludo, induco, 15illicio, pellicio; alia acquisitiva vel supereminentia vel subiecta vel aequiperantia, quae dativo adiunguntur cuiuscumque sint generis vel significationis ver|borum, ut laboro tibi, timeo tibi, vigilo, propugno, largior, dono, muneror, indulgeo, praesto, 18, 5praebeo, exhibeo, do, adnuo, consentio, assentior, medeor tibi, medicor tibi, id est sanitatem tibi acquiro (dicitur tamen et medico, quod activorum servat constructionem) Vergilius in II georgicon: et senibus medicantur anhelis; idem in I: semina vidi equidem multos medicare serentes; Terentius in Andria: eius labore atque eius dolore nato ut medicarer tuo; 18, 5idem accusativo in Phormione: quam scitum est eiusmodi parare in animo cupiditates, / quas, cum res advorsae sient, paulo mederi possis , moderor tibi et te Sallustius in Catilinario: fortuna, cuius libido gentibus moderatur (intellegimus enim res omnes ad felicitatem vel miseriam gentium); 10Lucanus in VIIII: sideribus quaecumque fugam moderantur Olympi, moderantur pro regunt , maledico tibi Cicero pro Deiotaro: eius enim nomine, optimi viri nec tibi ignoti, maledicebat tibi , benedico tibi, parco, tempero Vergilius in I georgicon: iam sibi tum a curvis male temperat unda 15carinis , quando pro parco accipitur.

Critical apparatus

tondeo] tendeo M P; tundeo I Zinstituo, moneo, consulo, suadeo] om. Zdel. J X R: alto providens D F E I .I. alta providens L hoc est ante alto add. M O P Q R T V W Y alte providens post corr. Z alta providens Uet] om. L O Q W X Y Z; et suppl. L W Zet] om. D M O Q Waccuso] accuso ~ 141, 2 artificiorum partim deest, partim male leg. Ppoetor architector partim deest, partim male leg. P: Ennius numquam poetor nisi podager ex 8, 80, 3 (II 434, 8-10) D in mg. L petor, corr. Oaequiperantia codd. Alcuin. exc. Prisc. 2, 33, 10: aequiperativa vel -parativa edd.timeo tibi] om. O s. l. add. W Alcuin. exc. Prisc. 2, 33, 12; metuo tibi Ztamen] tamen ut supra dictum est D O in mg. LVergilius ] ut supra docuimus teste virgilio et terrentio Vergilius ~ 143, 1 (p. 151, 7) possis Zsient] sint J P QVIIII ω errore, ut Rosellini putat Priscianus:

Quotation layer

Iuv. 5, 671 Prisc. ars 8, 24, 3 et 18, 151, 3

Verg. georg. 1, 193 Sedul. Scot. in Don. mai. 221, 93 Prisc. ars 8, 22, 2; 8, 25, 5 et 18, 142, 2 Verg. georg. 2, 135 Prisc. ars 8, 22, 2 et 18, 142, 2 Arus. 66, 9-10 cf. Brev. Expos. Verg. georg. 1, 193

Verg. georg. 1, 193 Sedul. Scot. in Don. mai. 221, 93 Prisc. ars 8, 22, 2; 8, 25, 5 et 18, 141, 2 Verg. georg. 2, 135 Prisc. ars 8, 22, 2 et 18, 141, 2 Arus. 66, 9-10 cf. Brev. Expos. Verg. georg. 1, 193

Ter. Andr. 831 nato] gnato
Arus. 66, 10
Ter. Phorm. 821-822 parare in animo] in animo parare
advorsae sint] adversae sient Prisc. ars 8, 22, 2
paulo] minus Prisc. ars 8, 22, 2
parare] Arus. 66, 15-16
Prisc. ars 8, 22, 2 Arus. 66, 15-16

immo. Lucan. 10, 199 quaecumque] quae sola
Prisc. ars 5 add. 11
Sall. Catil. 51, 25 cuius libido] quoius lubido
Arus. 69, 7 Prisc. ars 5 addit. 11

Cic. Deiot. 33 Prisc. ars 18, 235, 2 Verg. georg. 1, 360 tum a curvis] tum curvis _pars. codd._ Don. Ter. Phorm. 271 Serv. georg. 1, 360
Arus. 97, 4-5