Prisc. ars

Prisc. ars 18, 144, 2 - 18, 149, 1

Supereminentia vel subiecta sunt, ut impero tibi Vergilius in I georgicon: exercetque frequens tellurem atque imperat arvis , regno tibi, dominor tibi, praecipio tibi, suadeo tibi, provideo tibi, prospicio tibi, consulo tibi (nam consulo te interrogativum est et tunc habet | passivum, quomodo et tempero); eorum tamen quaedam possunt etiam acquisitiva 18, 5esse. Subiecta sunt, ut servio tibi, oboedio, pareo, ministro, misceo tibi, famulor; aequiperantia: luctor tibi, sermocinor, certo, loquor, altercor, invideo tibi (nam plerumque ad pares fit felicius agentes, auctorque est huius Hesiodus dicens: κα 18, 5πτωχς πτωχ φθονει κα τκτονι τκτων). Desiderativa vel inquisitiva accusativo sociantur: quaero te, similiter invenio, reperio, expecto, desidero, opperior, scrutor, sequor et sector, praestolor te et praestolor tibi (sed magis, quando dativo adiungitur, acquisitivum est) Terentius in 10eunucho: quem praestolare, Parmeno?; Cicero in I invectivarum: qui tibi ad forum Aurelium praestolarentur et quae per obtinentiam, id est κατ πικρτειαν, dicuntur: habeo, possideo, teneo, contineo, sustineo, servo, custodio, tueor, tutor, defendo, prohibeo, arceo, impedio, implico, solvo, vinco, 15supero, domito, subicio, deicio; 15adorativa quoque: colo te, honoro, adoro[r], erubeo, adulor te et tibi; suspectiva etiam vel opinativa: suspicor, opinor, arbitror, existimo, reor, quae maxime infinitum assumunt substantivi cum accusativo, ut suspicor inimicum esse, opinor amicum esse, arbitror alacriter 18, 5profuturum esse, sed et aliis infinitis iunguntur: opinor me intellegere et intellexisse Vergilium, existimo recte legere et legisse Ciceronem et similia. Voluntatem quoque significantia accusativo coniunguntur 18, 5cum infinito alterius verbi: volo te currere; similiter studeo, propero, cupio, | affecto, festino; nisi infinitum a verbo sit alii casui iungendo: tunc enim necesse est infinitum quoque verbi sui constructionem servare, ut misereor tui, misereri tui volo; noceo tibi, nocere tibi cupio; dignor te laude, dignari te laude 10cupio; mereor laudem, mereri laudem affecto. 10Absolutis vero supra dicta verba si coniungantur, accusativum assumunt, ut desidero vivere filium, studeo te currere, propero me deambulare. Similiter interrogativa: interrogo te, rogo, stipulor Iuvenalis in III: quantum vis stipulare et protinus accipe: quid 15do, / ut totiens illum pater audiat?;

Quotation layer

Verg. georg. 1, 99 Prisc. ars 18, 161, 1 et 18, 197, 2 Serv. georg. 1, 55

cf. Hes. op. 25-26

Cic. Catil. 1, 24 Prisc. ars 8, 14, 2 Arus. 78, 3-4 Don. Ter. Eun. 975 Eugraph. Ter. Eun. 975 Ter. Eun. 975 Prisc. ars 8, 14, 2 Don. Ter. Eun. 975 Eugraph. Ter. Eun. 975 Arus. 78, 5-6

Iuv. 7, 165-166 Prisc. ars 8, 21, 2

Critical apparatus

ΠΤωΧΟC P: om. Z; om. J Q; ΚΑΙΤΟCΧ [...] Y; ΠΤωΧωC vel α χ; ΠΓωΧωΙ Padiungitur δ L Z: magis ~ adiungitur male leg. P; coniungitur cett. Alcuin. exc. Prisc. 2, 33, 28Parmeno] armeno Z; ...|meno Pid est κατὰ ἐπικράτειαν] om. Z; εΠΙΚΡΑΤΙΑΝ ωadoro[r]] adoror ω M P corr. R T V Y Z cod. C Alcuin. exc. Prisc. 2, 33, 33; adhoror corr. in adoror Q; adoro post corr.; an erat adoro veneror? cett. post corr. cod. A, B deest Alcuin. exc. Prisc. 2, 33, 33vivere U post corr. F R T: videre ω Alcuin. exc. Prisc. 2, 33, 48