Prisc. ars

Prisc. ars 18, 149, 2 - 18, 153, 3

15frequentissime tamen stipulor abs te pro interrogo te dicimus, quomodo et quaero abs te Cicero invectivarum II: quaesivi a Catilina nocturno conventu apud M. Laecam fuisset necne, pro interrogavi Catilinam; invenitur tamen etiam in passiva significatione 20similiter dictum stipulor abs te pro interrogor abs te Suetonius in IIII pratorum: minor viginti quinque annorum stipulari non potest passive dixit; consulo, quando interrogativum est, ut supra diximus, accusativo rationabiliter, acquisitivum vero dativo copulatur. Funebria quoque verba ad accusativum feruntur, ut lugeo te, ploro, lacrimo, plango, queror te et tibi pro apud te 18, 5Vergilius in bucolico: dum queror et divos, quamquam nil testibus illis / profeci; Iuvenalis in I: nec quereris patri nec terram cuspide quassas (intellegitur enim Romanos quereris apud patrem); vocativa quoque: voco te, imploro, clamo, nomino, nuncupo, invoco, accerso. 10Illa quoque notanda quae, cum nullum significent actum sed magis sui passionem demonstrent, tamen, quia activam habent vocem, accusativo coniunguntur, ut trepido, horreo, formido, vito, fugio, recuso, excuso; similiter metuo et timeo: haec autem, cum passive dicuntur, magis actum 15significant e contrario, ut timeor: timorem facio; timeo vero timorem patior Lucanus in V: dum metuar semper terraque expecter ab omni; idem in I: fecunda virorum / paupertas fugitur pro fugam facit, quod est fugat. Eandem vim habent et similia. Hortativa quoque accusativum asciscunt: excito, incito, hortor, moveo, agito, stimulo; precativa etiam accusativo iunguntur: oro, obsecro, obtestor, quaeso, litor, precor, supplico (hoc non solum accusativo, sed etiam dativo coniungitur 18, 5Terentius in Andria: huic supplicabo , est enim subiectivum plus aliis omnibus quae sunt eiusdem speciei). Multifida est cum accusativo constructio: iuro, castigo, doceo, illido, calefacio, frigefacio. Ad sensum pertinentia, quae Graeci genetivo coniungunt, 10quasi passionem quoque in ipso actu significantia (κοω σο, πτομα σου, σφρανομαι, γεομαι τοδε, ασθάνομαι), excepto video et similibus, | quae plus actus habent quam alii sensus, nos accusativo copulamus, quippe ex activa passivam vocem facientia, ut audio te et audior a te; tango te et tangor a te; 15gusto et gustor, sentio et sentior. 15Similiter omnia fere activa: impetro illam rem, quia et impetror; patro et patror; curo et curor; impedio et impedior; neglego et neglegor. Separativa sive discretiva cum accusativo etiam ablativo coniunguntur, ut averto illum hac re et ab hac re;

Critical apparatus

Laecam] Laecam ψ θ X; laetam vel α χinterrogo‹r›] interrogor D F J L O ante corr. Q U W cod. C; post corr. cod. A Alcuin. exc. Prisc. 2, 33, 54; interrogo ω cod. A ante corr., B deest Alcuin. exc. Prisc. 2, 33, 54pratorum ω: praetorum D O X post corr. R T; proratorum I; patorum corr. in pretorum Wquinque ψ δ θ: quoque α E F ante corr. I J R T U V X Y; qq( ) L M⸤ad⸥] ad habent D F L O Q R T U V Alcuin. exc. Prisc. 2, 33, 57 prob. edd.; deest om. E I M P W X Y Z ut vid. J; ad suppl. s. l. W X Y; singularem constructionem ad accusativum feruntur defendit Apollonius in eodem contextu ( Synt. 3, 165) dicens πρόκειται γὰρ ἡ συζυγία τῶν τοιούτων ἐπ᾽αἰτιαιτικὴν φερομένη nil D O U W X Alcuin. exc. Prisc. 2, 33, 59: nihil ω; om. Qpatri Z: pari β L M P ante corr. R Te ψ D corr. in et L O suppl. s. l. R: et (e) contrario cum active dicuntur magis passionem significant inde ab ed. princ. edd.; id est cum active passionem add. al. m. W; et vel χ (e suppl. s. l. in R) α codd. A, C ante corr.; et e C post corr.; B deest Alcuin. exc. Prisc. 2, 33, 67fugat ψ J X post corr. F L T W Y: fuga vel α χ; fugit ut vid. Umoveo ω: moneo L U Alcuin. exc. Prisc. 2, 33, 70 edd.(‘ἀκούω σοῦ, ἅπτομαί σου, ὀσφραίνομαι, γεύομαι τοῦδε, αἰσθάνομαι’)] om. D J Q Z; AKOIA (-DOY ?) [...] Y; ΑΠΤΟΝΑΙ P; OCΦΡΑΙΝΟΝΑΙ P; ΓεΥΟΝΑΙ P; AICεANONAI Pfere ψ D U post corr. F T W X Y: facere vel α χ; f//ere R

Quotation layer

Cic. Catil. 2, 13 cf. Prisc. ars 18, 94, 1 Suet. frg. 111 p. 148, 9-10 Reifferscheid Prisc. ars 8, 21, 2

cf. Iuv. 2, 130-131 Prisc. ars 18, 239, 3 Verg. ecl. 8, 19-20 Prisc. ars 18, 239, 3

Lucan. 1, 165-166Iuv. 5, 671 Prisc. ars 8, 24, 3 et 18, 140, 2

Ter. Andr. 312 Prisc. ars 18, 219, 3; 18, 278, 1 et 18, 295, 1